De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  2. esse queunt duplici natura et corpore bino
  3. ex alienigenis membris compacta, potestas
  4. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  5. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  6. principio circum tribus actis impiger annis
  7. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  8. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  9. post ubi equum validae vires aetate senecta
  10. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  11. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  12. officit et molli vestit lanugine malas;
  13. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  14. confieri credas Centauros posse neque esse,
  15. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  16. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  17. inter se quorum discordia membra videmus;
  18. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  19. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  20. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  21. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  22. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  23. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  24. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  25. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  26. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  27. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  28. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  29. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  30. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  31. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  32. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  33. multa licet simili ratione effutiat ore,
  34. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  35. fluxisse et gemmis florere arbusta
  36. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  37. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  38. et manibus totum circum se vertere caelum.
  39. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  40. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  41. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  42. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  43. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  44. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  45. non tamen inter se possunt complexa creari,
  46. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  47. foedere naturae certo discrimina servant.
  48. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  49. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  50. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  51. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  52. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  53. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  54. multaque per caelum solis volventia lustra
  55. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  56. nec robustus erat curvi moderator aratri
  57. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  58. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  59. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  60. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  61. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  62. glandiferas inter curabant corpora quercus
  63. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  64. arbita puniceo fieri matura colore,
  65. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  66. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  67. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  68. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  69. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  70. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  71. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  72. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  73. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  74. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  75. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  76. necdum res igni scibant tractare neque uti
  77. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  78. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  79. et frutices inter condebant squalida membra
  80. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  81. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  82. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  83. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  84. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  85. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  86. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  87. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  88. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  89. et manuum mira freti virtute pedumque
  90. consectabantur silvestria saecla ferarum
  91. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  92. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  93. saetigerisque pares subus silvestria membra
  94. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  95. circum se foliis ac frondibus involventes.
  96. nec plangore diem magno solemque per agros
  97. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  98. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  99. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  100. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  101. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  102. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  103. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  104. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  105. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  106. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  107. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  108. spumigeri suis adventu validique leonis
  109. atque intempesta cedebant nocte paventes
  110. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  111. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  112. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  113. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  114. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  115. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  116. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  117. at quos effugium servarat corpore adeso,
  118. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  119. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  120. donique eos vita privarant vermina saeva
  121. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  122. at non multa virum sub signis milia ducta
  123. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  124. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  125. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  126. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  127. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  128. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  129. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  130. tum penuria deinde cibi languentia leto
  131. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  132. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  133. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  134. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  135. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  136. ---
  137. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  138. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  139. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  140. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  141. et Venus inminuit viris puerique parentum
  142. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  143. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  144. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  145. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  146. vocibus et gestu cum balbe significarent
  147. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  148. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  149. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  150. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  151. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  152. At varios linguae sonitus natura subegit
  153. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  154. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  155. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  156. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  157. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  158. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  159. illis iratus petit atque infestus inurget.
  160. at catuli pantherarum scymnique leonum
  161. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  162. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  163. alituum porro genus alis omne videmus
  164. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  165. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  166. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  167. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  168. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  169. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  170. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  171. inter se fuerant, unde insita notities est
  172. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  173. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  174. cogere item pluris unus victosque domare
  175. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  176. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  177. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  178. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  179. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  180. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  181. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  182. pro vario sensu varia res voce notaret?
  183. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  184. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  185. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  186. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  187. inritata canum cum primum magna Molossum
  188. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  189. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  190. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  191. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  192. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  193. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  194. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  195. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  196. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  197. denique non hinnitus item differre videtur,
  198. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  199. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  200. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  201. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  202. postremo genus alituum variaeque volucres,
  203. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  204. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  205. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  206. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  207. et partim mutant cum tempestatibus una
  208. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  209. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  210. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  211. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  212. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  213. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  214. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  215. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  216. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  217. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  218. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  219. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  220. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  221. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  222. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  223. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  224. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  225. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  226. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  227. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  228. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  229. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  230. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  231. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  232. condere coeperunt urbis arcemque locare
  233. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  234. et pecudes et agros divisere atque dedere
  235. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  236. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  237. posterius res inventast aurumque repertum,
  238. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  239. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  240. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  241. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  242. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  243. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  244. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  245. ut fundamento stabili fortuna maneret
  246. et placidam possent opulenti degere vitam,
  247. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem