De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  2. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  3. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  4. donec ad interitum genus id natura redegit.
  5. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  6. esse queunt duplici natura et corpore bino
  7. ex alienigenis membris compacta, potestas
  8. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  9. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  10. principio circum tribus actis impiger annis
  11. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  12. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  13. post ubi equum validae vires aetate senecta
  14. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  15. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  16. officit et molli vestit lanugine malas;
  17. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  18. confieri credas Centauros posse neque esse,
  19. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  20. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  21. inter se quorum discordia membra videmus;
  22. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  23. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  24. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  25. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  26. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  27. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  28. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  29. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  30. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  31. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  32. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  33. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  34. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  35. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  36. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  37. multa licet simili ratione effutiat ore,
  38. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  39. fluxisse et gemmis florere arbusta
  40. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  41. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  42. et manibus totum circum se vertere caelum.
  43. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  44. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  45. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  46. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  47. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  48. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  49. non tamen inter se possunt complexa creari,
  50. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  51. foedere naturae certo discrimina servant.
  52. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  53. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  54. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  55. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  56. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  57. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  58. multaque per caelum solis volventia lustra
  59. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  60. nec robustus erat curvi moderator aratri
  61. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  62. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  63. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  64. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  65. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  66. glandiferas inter curabant corpora quercus
  67. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  68. arbita puniceo fieri matura colore,
  69. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  70. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  71. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  72. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  73. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  74. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  75. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  76. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  77. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  78. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  79. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  80. necdum res igni scibant tractare neque uti
  81. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  82. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  83. et frutices inter condebant squalida membra
  84. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  85. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  86. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  87. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  88. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  89. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  90. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  91. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  92. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  93. et manuum mira freti virtute pedumque
  94. consectabantur silvestria saecla ferarum
  95. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  96. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  97. saetigerisque pares subus silvestria membra
  98. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  99. circum se foliis ac frondibus involventes.
  100. nec plangore diem magno solemque per agros
  101. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  102. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  103. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  104. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  105. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  106. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  107. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  108. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  109. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  110. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  111. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  112. spumigeri suis adventu validique leonis
  113. atque intempesta cedebant nocte paventes
  114. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  115. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  116. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  117. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  118. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  119. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  120. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  121. at quos effugium servarat corpore adeso,
  122. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  123. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  124. donique eos vita privarant vermina saeva
  125. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  126. at non multa virum sub signis milia ducta
  127. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  128. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  129. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  130. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  131. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  132. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  133. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  134. tum penuria deinde cibi languentia leto
  135. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  136. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  137. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  138. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  139. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  140. ---
  141. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  142. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  143. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  144. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  145. et Venus inminuit viris puerique parentum
  146. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  147. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  148. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  149. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  150. vocibus et gestu cum balbe significarent
  151. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  152. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  153. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  154. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  155. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  156. At varios linguae sonitus natura subegit
  157. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  158. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  159. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  160. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  161. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  162. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  163. illis iratus petit atque infestus inurget.
  164. at catuli pantherarum scymnique leonum
  165. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  166. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  167. alituum porro genus alis omne videmus
  168. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  169. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  170. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  171. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  172. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  173. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  174. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  175. inter se fuerant, unde insita notities est
  176. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  177. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  178. cogere item pluris unus victosque domare
  179. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  180. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  181. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  182. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  183. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  184. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  185. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  186. pro vario sensu varia res voce notaret?
  187. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  188. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  189. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  190. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  191. inritata canum cum primum magna Molossum
  192. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  193. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  194. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  195. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  196. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  197. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  198. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  199. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  200. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  201. denique non hinnitus item differre videtur,
  202. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  203. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  204. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  205. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  206. postremo genus alituum variaeque volucres,
  207. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  208. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  209. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  210. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  211. et partim mutant cum tempestatibus una
  212. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  213. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  214. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  215. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  216. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  217. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  218. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  219. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  220. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  221. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  222. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  223. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  224. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  225. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  226. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  227. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  228. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  229. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  230. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  231. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  232. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  233. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  234. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  235. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  236. condere coeperunt urbis arcemque locare
  237. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  238. et pecudes et agros divisere atque dedere
  239. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  240. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  241. posterius res inventast aurumque repertum,
  242. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  243. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  244. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  245. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  246. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  247. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  248. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  249. ut fundamento stabili fortuna maneret
  250. et placidam possent opulenti degere vitam,
  251. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  252. certantes iter infestum fecere viai,
  253. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  254. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  255. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  256. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  257. ut satius multo iam sit parere quietum
  258. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  259. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  260. angustum per iter luctantes ambitionis;
  261. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  262. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  263. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  264. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  265. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  266. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  267. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  268. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  269. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  270. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  271. inde magistratum partim docuere creare
  272. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  273. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  274. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  275. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  276. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  277. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  278. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  279. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  280. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  281. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  282. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  283. qui violat factis communia foedera pacis.
  284. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  285. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  286. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  287. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  288. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  289. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  290. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  291. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  292. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  293. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  294. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  295. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  296. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  297. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  298. egregias animo facies vigilante videbant
  299. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  300. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  301. membra movere videbantur vocesque superbas
  302. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  303. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  304. subpeditabatur facies et forma manebat,
  305. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  306. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  307. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  308. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  309. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  310. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  311. praeterea caeli rationes ordine certo
  312. et varia annorum cernebant tempora verti
  313. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  314. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  315. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  316. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  317. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  318. luna dies et nox et noctis signa severa
  319. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  320. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  321. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  322. O genus infelix humanum, talia divis
  323. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  324. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  325. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  326. nec pietas ullast velatum saepe videri
  327. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  328. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  329. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  330. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  331. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  332. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  333. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  334. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  335. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  336. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  337. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  338. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  339. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  340. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  341. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  342. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  343. an divinitus aeterna donata salute
  344. perpetuo possint aevi labentia tractu
  345. inmensi validas aevi contemnere viris.
  346. praeterea cui non animus formidine divum
  347. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  348. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  349. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  350. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  351. corripiunt divum percussi membra timore,
  352. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  353. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  354. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  355. induperatorem classis super aequora verrit
  356. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  357. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  358. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  359. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  360. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  361. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  362. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  363. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  364. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  365. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  366. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  367. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  368. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  369. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  370. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  371. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  372. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  373. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  374. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  375. sive quod inducti terrae bonitate volebant