De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  2. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  3. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  4. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  5. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  6. donec ad interitum genus id natura redegit.
  7. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  8. esse queunt duplici natura et corpore bino
  9. ex alienigenis membris compacta, potestas
  10. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  11. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  12. principio circum tribus actis impiger annis
  13. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  14. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  15. post ubi equum validae vires aetate senecta
  16. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  17. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  18. officit et molli vestit lanugine malas;
  19. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  20. confieri credas Centauros posse neque esse,
  21. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  22. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  23. inter se quorum discordia membra videmus;
  24. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  25. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  26. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  27. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  28. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  29. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  30. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  31. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  32. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  33. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  34. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  35. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  36. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  37. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  38. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  39. multa licet simili ratione effutiat ore,
  40. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  41. fluxisse et gemmis florere arbusta
  42. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  43. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  44. et manibus totum circum se vertere caelum.
  45. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  46. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  47. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  48. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  49. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  50. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  51. non tamen inter se possunt complexa creari,
  52. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  53. foedere naturae certo discrimina servant.
  54. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  55. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  56. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  57. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  58. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  59. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  60. multaque per caelum solis volventia lustra
  61. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  62. nec robustus erat curvi moderator aratri
  63. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  64. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  65. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  66. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  67. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  68. glandiferas inter curabant corpora quercus
  69. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  70. arbita puniceo fieri matura colore,
  71. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  72. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  73. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  74. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  75. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  76. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  77. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  78. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  79. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  80. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  81. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  82. necdum res igni scibant tractare neque uti
  83. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  84. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  85. et frutices inter condebant squalida membra
  86. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  87. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  88. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  89. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  90. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  91. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  92. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  93. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  94. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  95. et manuum mira freti virtute pedumque
  96. consectabantur silvestria saecla ferarum
  97. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  98. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  99. saetigerisque pares subus silvestria membra
  100. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  101. circum se foliis ac frondibus involventes.
  102. nec plangore diem magno solemque per agros
  103. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  104. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  105. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  106. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  107. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  108. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  109. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  110. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  111. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  112. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  113. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  114. spumigeri suis adventu validique leonis
  115. atque intempesta cedebant nocte paventes
  116. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  117. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  118. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  119. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  120. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  121. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  122. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  123. at quos effugium servarat corpore adeso,
  124. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  125. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  126. donique eos vita privarant vermina saeva
  127. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  128. at non multa virum sub signis milia ducta
  129. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  130. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  131. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  132. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  133. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  134. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  135. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  136. tum penuria deinde cibi languentia leto
  137. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  138. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  139. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  140. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  141. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  142. ---
  143. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  144. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  145. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  146. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  147. et Venus inminuit viris puerique parentum
  148. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  149. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  150. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  151. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  152. vocibus et gestu cum balbe significarent
  153. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  154. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  155. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  156. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  157. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  158. At varios linguae sonitus natura subegit
  159. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  160. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  161. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  162. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  163. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  164. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  165. illis iratus petit atque infestus inurget.
  166. at catuli pantherarum scymnique leonum
  167. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  168. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  169. alituum porro genus alis omne videmus
  170. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  171. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  172. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  173. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  174. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  175. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  176. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  177. inter se fuerant, unde insita notities est
  178. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  179. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  180. cogere item pluris unus victosque domare
  181. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  182. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  183. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  184. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  185. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  186. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  187. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  188. pro vario sensu varia res voce notaret?
  189. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  190. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  191. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  192. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  193. inritata canum cum primum magna Molossum
  194. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  195. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  196. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  197. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  198. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  199. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  200. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  201. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  202. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  203. denique non hinnitus item differre videtur,
  204. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  205. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  206. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  207. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  208. postremo genus alituum variaeque volucres,
  209. accipitres atque ossifragae mergique marinis