De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  2. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  3. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  4. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  5. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  6. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  7. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  8. donec ad interitum genus id natura redegit.
  9. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  10. esse queunt duplici natura et corpore bino
  11. ex alienigenis membris compacta, potestas
  12. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  13. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  14. principio circum tribus actis impiger annis
  15. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  16. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  17. post ubi equum validae vires aetate senecta
  18. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  19. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  20. officit et molli vestit lanugine malas;
  21. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  22. confieri credas Centauros posse neque esse,
  23. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  24. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  25. inter se quorum discordia membra videmus;
  26. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  27. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  28. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  29. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  30. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  31. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  32. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  33. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  34. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  35. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  36. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  37. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  38. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  39. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  40. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  41. multa licet simili ratione effutiat ore,
  42. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  43. fluxisse et gemmis florere arbusta
  44. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  45. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  46. et manibus totum circum se vertere caelum.
  47. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  48. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  49. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  50. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  51. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  52. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  53. non tamen inter se possunt complexa creari,
  54. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  55. foedere naturae certo discrimina servant.
  56. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  57. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  58. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  59. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  60. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  61. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  62. multaque per caelum solis volventia lustra
  63. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  64. nec robustus erat curvi moderator aratri
  65. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  66. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  67. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  68. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  69. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  70. glandiferas inter curabant corpora quercus
  71. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  72. arbita puniceo fieri matura colore,
  73. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  74. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  75. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  76. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  77. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  78. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  79. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  80. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  81. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  82. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  83. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  84. necdum res igni scibant tractare neque uti
  85. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  86. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  87. et frutices inter condebant squalida membra
  88. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  89. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  90. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  91. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  92. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  93. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  94. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  95. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  96. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  97. et manuum mira freti virtute pedumque
  98. consectabantur silvestria saecla ferarum
  99. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  100. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  101. saetigerisque pares subus silvestria membra
  102. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  103. circum se foliis ac frondibus involventes.
  104. nec plangore diem magno solemque per agros
  105. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  106. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  107. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  108. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  109. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  110. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  111. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  112. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  113. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  114. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  115. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  116. spumigeri suis adventu validique leonis
  117. atque intempesta cedebant nocte paventes
  118. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  119. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  120. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  121. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  122. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  123. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  124. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  125. at quos effugium servarat corpore adeso,
  126. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  127. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  128. donique eos vita privarant vermina saeva
  129. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  130. at non multa virum sub signis milia ducta
  131. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  132. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  133. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  134. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  135. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  136. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  137. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  138. tum penuria deinde cibi languentia leto
  139. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  140. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  141. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  142. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  143. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  144. ---
  145. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  146. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  147. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  148. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  149. et Venus inminuit viris puerique parentum
  150. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  151. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  152. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  153. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  154. vocibus et gestu cum balbe significarent
  155. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  156. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  157. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  158. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  159. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  160. At varios linguae sonitus natura subegit
  161. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  162. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  163. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  164. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  165. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  166. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  167. illis iratus petit atque infestus inurget.
  168. at catuli pantherarum scymnique leonum
  169. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  170. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  171. alituum porro genus alis omne videmus
  172. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  173. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  174. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  175. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  176. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  177. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  178. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  179. inter se fuerant, unde insita notities est
  180. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  181. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  182. cogere item pluris unus victosque domare
  183. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  184. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  185. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  186. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  187. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  188. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  189. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  190. pro vario sensu varia res voce notaret?
  191. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  192. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  193. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  194. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  195. inritata canum cum primum magna Molossum
  196. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  197. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  198. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  199. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  200. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  201. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  202. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  203. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  204. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  205. denique non hinnitus item differre videtur,
  206. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  207. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  208. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  209. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  210. postremo genus alituum variaeque volucres,
  211. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  212. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  213. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  214. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  215. et partim mutant cum tempestatibus una
  216. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  217. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  218. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  219. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  220. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  221. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  222. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  223. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  224. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  225. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  226. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  227. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  228. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  229. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  230. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  231. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  232. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  233. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  234. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  235. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  236. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  237. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  238. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  239. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  240. condere coeperunt urbis arcemque locare
  241. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  242. et pecudes et agros divisere atque dedere
  243. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  244. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  245. posterius res inventast aurumque repertum,
  246. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  247. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  248. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  249. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  250. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  251. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  252. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  253. ut fundamento stabili fortuna maneret
  254. et placidam possent opulenti degere vitam,
  255. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  256. certantes iter infestum fecere viai,
  257. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  258. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  259. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  260. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  261. ut satius multo iam sit parere quietum
  262. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  263. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  264. angustum per iter luctantes ambitionis;
  265. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  266. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  267. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  268. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  269. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  270. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  271. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  272. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  273. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  274. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  275. inde magistratum partim docuere creare
  276. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  277. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  278. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum