De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  2. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  3. et genus omne quod est veterino semine partum
  4. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  5. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  6. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  7. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  8. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  9. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  10. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  11. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  12. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  13. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  14. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  15. donec ad interitum genus id natura redegit.
  16. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  17. esse queunt duplici natura et corpore bino