De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  2. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  3. nec potuisse propagando procudere prolem.
  4. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  5. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  6. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  7. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  8. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  9. principio genus acre leonum saevaque saecla
  10. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  11. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  12. et genus omne quod est veterino semine partum
  13. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  14. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  15. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  16. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  17. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  18. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  19. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  20. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  21. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  22. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  23. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  24. donec ad interitum genus id natura redegit.
  25. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  26. esse queunt duplici natura et corpore bino
  27. ex alienigenis membris compacta, potestas
  28. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  29. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  30. principio circum tribus actis impiger annis
  31. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  32. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  33. post ubi equum validae vires aetate senecta
  34. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  35. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  36. officit et molli vestit lanugine malas;
  37. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  38. confieri credas Centauros posse neque esse,
  39. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  40. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  41. inter se quorum discordia membra videmus;
  42. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  43. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  44. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  45. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  46. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  47. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  48. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  49. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  50. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  51. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  52. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  53. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  54. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  55. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  56. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  57. multa licet simili ratione effutiat ore,
  58. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  59. fluxisse et gemmis florere arbusta
  60. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  61. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  62. et manibus totum circum se vertere caelum.
  63. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  64. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  65. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  66. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  67. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  68. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  69. non tamen inter se possunt complexa creari,
  70. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  71. foedere naturae certo discrimina servant.
  72. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  73. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  74. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  75. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  76. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  77. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  78. multaque per caelum solis volventia lustra
  79. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  80. nec robustus erat curvi moderator aratri
  81. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  82. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  83. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  84. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  85. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  86. glandiferas inter curabant corpora quercus
  87. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  88. arbita puniceo fieri matura colore,
  89. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  90. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  91. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  92. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  93. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  94. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  95. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  96. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  97. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  98. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  99. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  100. necdum res igni scibant tractare neque uti
  101. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  102. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  103. et frutices inter condebant squalida membra
  104. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  105. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  106. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  107. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  108. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  109. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  110. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  111. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  112. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  113. et manuum mira freti virtute pedumque
  114. consectabantur silvestria saecla ferarum
  115. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  116. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  117. saetigerisque pares subus silvestria membra
  118. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  119. circum se foliis ac frondibus involventes.
  120. nec plangore diem magno solemque per agros
  121. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  122. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  123. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  124. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  125. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  126. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  127. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  128. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  129. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  130. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  131. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  132. spumigeri suis adventu validique leonis
  133. atque intempesta cedebant nocte paventes
  134. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  135. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  136. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  137. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  138. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  139. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  140. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  141. at quos effugium servarat corpore adeso,
  142. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  143. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  144. donique eos vita privarant vermina saeva
  145. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  146. at non multa virum sub signis milia ducta
  147. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  148. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  149. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  150. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  151. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  152. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  153. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  154. tum penuria deinde cibi languentia leto
  155. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  156. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  157. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  158. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  159. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  160. ---
  161. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  162. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  163. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  164. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  165. et Venus inminuit viris puerique parentum
  166. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  167. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  168. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  169. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  170. vocibus et gestu cum balbe significarent
  171. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  172. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  173. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  174. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  175. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  176. At varios linguae sonitus natura subegit
  177. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  178. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  179. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  180. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  181. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  182. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  183. illis iratus petit atque infestus inurget.
  184. at catuli pantherarum scymnique leonum
  185. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  186. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  187. alituum porro genus alis omne videmus
  188. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  189. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  190. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  191. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  192. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  193. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  194. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  195. inter se fuerant, unde insita notities est
  196. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  197. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  198. cogere item pluris unus victosque domare
  199. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  200. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  201. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  202. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  203. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  204. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  205. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  206. pro vario sensu varia res voce notaret?
  207. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  208. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  209. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  210. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  211. inritata canum cum primum magna Molossum
  212. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  213. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  214. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  215. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  216. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  217. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  218. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  219. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  220. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  221. denique non hinnitus item differre videtur,
  222. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  223. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  224. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  225. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  226. postremo genus alituum variaeque volucres,
  227. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  228. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  229. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  230. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  231. et partim mutant cum tempestatibus una
  232. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  233. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  234. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  235. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  236. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  237. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  238. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  239. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  240. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  241. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  242. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  243. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  244. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  245. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  246. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  247. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  248. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  249. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  250. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  251. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  252. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  253. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  254. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  255. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  256. condere coeperunt urbis arcemque locare
  257. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  258. et pecudes et agros divisere atque dedere
  259. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  260. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  261. posterius res inventast aurumque repertum,
  262. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  263. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  264. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  265. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  266. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  267. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  268. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  269. ut fundamento stabili fortuna maneret
  270. et placidam possent opulenti degere vitam,
  271. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  272. certantes iter infestum fecere viai,
  273. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  274. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  275. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  276. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  277. ut satius multo iam sit parere quietum
  278. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  279. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  280. angustum per iter luctantes ambitionis;
  281. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  282. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  283. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  284. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  285. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  286. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  287. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  288. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  289. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  290. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  291. inde magistratum partim docuere creare
  292. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  293. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  294. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  295. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  296. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  297. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  298. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  299. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  300. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  301. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  302. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  303. qui violat factis communia foedera pacis.
  304. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  305. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  306. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  307. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  308. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  309. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  310. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  311. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  312. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  313. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  314. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  315. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  316. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  317. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  318. egregias animo facies vigilante videbant
  319. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  320. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  321. membra movere videbantur vocesque superbas
  322. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  323. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  324. subpeditabatur facies et forma manebat,
  325. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  326. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  327. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  328. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  329. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  330. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  331. praeterea caeli rationes ordine certo
  332. et varia annorum cernebant tempora verti
  333. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  334. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  335. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  336. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  337. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  338. luna dies et nox et noctis signa severa
  339. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  340. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  341. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  342. O genus infelix humanum, talia divis
  343. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  344. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  345. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  346. nec pietas ullast velatum saepe videri
  347. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  348. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  349. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  350. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  351. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  352. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  353. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  354. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  355. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  356. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  357. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  358. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  359. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  360. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  361. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  362. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  363. an divinitus aeterna donata salute
  364. perpetuo possint aevi labentia tractu
  365. inmensi validas aevi contemnere viris.
  366. praeterea cui non animus formidine divum
  367. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  368. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  369. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  370. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  371. corripiunt divum percussi membra timore,
  372. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  373. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  374. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  375. induperatorem classis super aequora verrit
  376. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  377. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  378. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  379. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe