De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  2. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  3. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  4. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  5. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  6. ut propagando possint procudere saecla;
  7. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  8. semina qua possint membris manare remissis,
  9. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  10. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  11. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  12. nec potuisse propagando procudere prolem.
  13. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  14. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  15. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  16. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  17. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  18. principio genus acre leonum saevaque saecla
  19. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  20. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  21. et genus omne quod est veterino semine partum
  22. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  23. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  24. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  25. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  26. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  27. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  28. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  29. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  30. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  31. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  32. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  33. donec ad interitum genus id natura redegit.
  34. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  35. esse queunt duplici natura et corpore bino
  36. ex alienigenis membris compacta, potestas
  37. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  38. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  39. principio circum tribus actis impiger annis
  40. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  41. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  42. post ubi equum validae vires aetate senecta
  43. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  44. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  45. officit et molli vestit lanugine malas;
  46. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  47. confieri credas Centauros posse neque esse,
  48. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  49. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  50. inter se quorum discordia membra videmus;
  51. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  52. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  53. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  54. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  55. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  56. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  57. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  58. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  59. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  60. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  61. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  62. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  63. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  64. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  65. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  66. multa licet simili ratione effutiat ore,
  67. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  68. fluxisse et gemmis florere arbusta
  69. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  70. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  71. et manibus totum circum se vertere caelum.
  72. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  73. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  74. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  75. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  76. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  77. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  78. non tamen inter se possunt complexa creari,
  79. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  80. foedere naturae certo discrimina servant.
  81. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  82. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  83. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  84. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  85. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  86. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  87. multaque per caelum solis volventia lustra
  88. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  89. nec robustus erat curvi moderator aratri
  90. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  91. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  92. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  93. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  94. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  95. glandiferas inter curabant corpora quercus
  96. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  97. arbita puniceo fieri matura colore,
  98. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  99. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  100. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  101. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  102. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  103. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  104. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  105. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  106. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  107. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  108. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  109. necdum res igni scibant tractare neque uti
  110. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  111. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  112. et frutices inter condebant squalida membra
  113. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  114. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  115. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  116. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  117. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  118. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  119. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  120. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  121. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  122. et manuum mira freti virtute pedumque
  123. consectabantur silvestria saecla ferarum
  124. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  125. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  126. saetigerisque pares subus silvestria membra
  127. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  128. circum se foliis ac frondibus involventes.
  129. nec plangore diem magno solemque per agros
  130. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  131. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  132. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  133. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  134. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  135. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  136. nec diffidere, ne terras aeterna teneret