De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  2. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  3. rursus in antiquas referuntur religiones
  4. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  5. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  6. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  7. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  8. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  9. principio maria ac terras caelumque tuere;
  10. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  11. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  12. una dies dabit exitio, multosque per annos
  13. sustentata ruet moles et machina mundi.
  14. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  15. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  16. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  17. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  18. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  19. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  20. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  21. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  22. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  23. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  24. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  25. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  26. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  27. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  28. sanctius et multo certa ratione magis quam
  29. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  30. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  31. religione refrenatus ne forte rearis
  32. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  33. corpore divino debere aeterna manere,
  34. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  35. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  36. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  37. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  38. inmortalia mortali sermone notantes;
  39. quae procul usque adeo divino a numine distent
  40. inque deum numero quae sint indigna videri,
  41. notitiam potius praebere ut posse putentur
  42. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  43. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  44. posse animi natura putetur consiliumque.
  45. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  46. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  47. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  48. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  49. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  50. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  51. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  52. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  53. posset et innasci quavis in parte soleret,
  54. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  55. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  56. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  57. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  58. totum posse extra corpus formamque animalem
  59. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  60. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  61. haud igitur constant divino praedita sensu,
  62. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  63. Illud item non est ut possis credere, sedes
  64. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  65. tenvis enim natura deum longeque remota
  66. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  67. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  68. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  69. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  70. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  71. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  72. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  73. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  74. praeclaram mundi naturam proptereaque
  75. adlaudabile opus divom laudare decere
  76. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  77. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  78. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  79. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  80. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  81. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  82. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  83. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  84. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  85. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  86. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  87. nam gaudere novis rebus debere videtur
  88. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  89. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  90. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  91. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  92. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  93. donec diluxit rerum genitalis origo?
  94. natus enim debet qui cumque est velle manere
  95. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  96. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  97. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  98. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  99. notities hominum divis unde insita primum est,
  100. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  101. quove modost umquam vis cognita principiorum
  102. quidque inter sese permutato ordine possent.
  103. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  104. namque ita multa modis multis primordia rerum
  105. ex infinito iam tempore percita plagis
  106. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  107. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  108. quae cumque inter se possint congressa creare,
  109. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  110. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  111. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  112. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  113. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  114. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  115. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  116. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  117. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  118. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  119. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  120. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  121. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  122. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  123. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  124. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  125. vitai causa valido consueta bidenti
  126. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  127. si non fecundas vertentes vomere glebas
  128. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  129. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  130. et tamen inter dum magno quaesita labore
  131. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  132. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  133. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  134. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  135. praeterea genus horriferum natura ferarum
  136. humanae genti infestum terraque marique
  137. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  138. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  139. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  140. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  141. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  142. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  143. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  144. cui tantum in vita restet transire malorum.
  145. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  146. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  147. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  148. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  149. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  150. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  151. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  152. Principio quoniam terrai corpus et umor
  153. aurarumque leves animae calidique vapores,
  154. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  155. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  156. debet eodem omnis mundi natura putari.
  157. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  158. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  159. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  160. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  161. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  162. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  163. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  164. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  165. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  166. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  167. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  168. principio pars terrai non nulla, perusta
  169. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  170. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,