De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  2. omnia commutat natura et vertere cogit.
  3. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  4. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  5. sic igitur mundi naturam totius aetas
  6. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  7. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  8. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  9. conatast mira facie membrisque coorta,
  10. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  11. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  12. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  13. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  14. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  15. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  16. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  17. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  18. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  19. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  20. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  21. ut propagando possint procudere saecla;
  22. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  23. semina qua possint membris manare remissis,
  24. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  25. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  26. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  27. nec potuisse propagando procudere prolem.
  28. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  29. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  30. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  31. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  32. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  33. principio genus acre leonum saevaque saecla
  34. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  35. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  36. et genus omne quod est veterino semine partum
  37. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  38. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  39. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  40. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  41. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  42. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  43. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  44. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  45. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  46. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  47. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  48. donec ad interitum genus id natura redegit.
  49. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  50. esse queunt duplici natura et corpore bino
  51. ex alienigenis membris compacta, potestas
  52. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. principio circum tribus actis impiger annis
  55. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  56. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  57. post ubi equum validae vires aetate senecta
  58. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  59. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  60. officit et molli vestit lanugine malas;
  61. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  62. confieri credas Centauros posse neque esse,
  63. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  64. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  65. inter se quorum discordia membra videmus;
  66. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  67. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  68. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  69. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  70. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  71. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  72. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  73. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  74. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  75. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  76. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  77. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  78. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  79. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  80. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  81. multa licet simili ratione effutiat ore,
  82. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  83. fluxisse et gemmis florere arbusta
  84. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  85. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  86. et manibus totum circum se vertere caelum.
  87. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  88. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  89. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  90. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  91. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  92. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  93. non tamen inter se possunt complexa creari,
  94. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  95. foedere naturae certo discrimina servant.
  96. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  97. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  98. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  99. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  100. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  101. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  102. multaque per caelum solis volventia lustra
  103. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  104. nec robustus erat curvi moderator aratri
  105. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  106. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  107. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  108. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  109. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  110. glandiferas inter curabant corpora quercus
  111. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  112. arbita puniceo fieri matura colore,
  113. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  114. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  115. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  116. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  117. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  118. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  119. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  120. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  121. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  122. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  123. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  124. necdum res igni scibant tractare neque uti
  125. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  126. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  127. et frutices inter condebant squalida membra
  128. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  129. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  130. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  131. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  132. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  133. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  134. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  135. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  136. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  137. et manuum mira freti virtute pedumque
  138. consectabantur silvestria saecla ferarum
  139. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  140. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  141. saetigerisque pares subus silvestria membra
  142. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  143. circum se foliis ac frondibus involventes.
  144. nec plangore diem magno solemque per agros
  145. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  146. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  147. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  148. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  149. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  150. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  151. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  152. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  153. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  154. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  155. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  156. spumigeri suis adventu validique leonis
  157. atque intempesta cedebant nocte paventes
  158. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  159. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  160. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  161. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  162. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  163. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  164. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  165. at quos effugium servarat corpore adeso,
  166. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  167. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  168. donique eos vita privarant vermina saeva
  169. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  170. at non multa virum sub signis milia ducta
  171. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  172. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  173. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  174. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  175. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  176. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  177. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  178. tum penuria deinde cibi languentia leto
  179. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  180. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  181. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  182. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  183. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  184. ---
  185. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  186. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  187. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  188. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  189. et Venus inminuit viris puerique parentum
  190. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  191. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  192. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  193. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  194. vocibus et gestu cum balbe significarent
  195. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  196. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  197. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  198. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  199. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  200. At varios linguae sonitus natura subegit
  201. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  202. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  203. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  204. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  205. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  206. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  207. illis iratus petit atque infestus inurget.
  208. at catuli pantherarum scymnique leonum
  209. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  210. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  211. alituum porro genus alis omne videmus
  212. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  213. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  214. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  215. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  216. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  217. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  218. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  219. inter se fuerant, unde insita notities est
  220. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  221. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  222. cogere item pluris unus victosque domare
  223. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  224. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  225. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  226. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  227. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  228. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  229. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  230. pro vario sensu varia res voce notaret?
  231. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  232. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  233. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  234. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  235. inritata canum cum primum magna Molossum
  236. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  237. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  238. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  239. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  240. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  241. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  242. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  243. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  244. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  245. denique non hinnitus item differre videtur,
  246. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  247. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  248. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  249. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  250. postremo genus alituum variaeque volucres,
  251. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  252. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  253. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  254. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  255. et partim mutant cum tempestatibus una
  256. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  257. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  258. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  259. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  260. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  261. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  262. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  263. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  264. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  265. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  266. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  267. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  268. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  269. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  270. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  271. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  272. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  273. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  274. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  275. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  276. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  277. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  278. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  279. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  280. condere coeperunt urbis arcemque locare
  281. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  282. et pecudes et agros divisere atque dedere
  283. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  284. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  285. posterius res inventast aurumque repertum,
  286. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  287. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  288. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  289. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  290. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  291. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  292. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  293. ut fundamento stabili fortuna maneret
  294. et placidam possent opulenti degere vitam,
  295. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  296. certantes iter infestum fecere viai,
  297. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  298. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  299. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  300. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  301. ut satius multo iam sit parere quietum
  302. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  303. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  304. angustum per iter luctantes ambitionis;
  305. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  306. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  307. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  308. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  309. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  310. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  311. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  312. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  313. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  314. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  315. inde magistratum partim docuere creare
  316. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  317. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  318. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  319. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  320. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  321. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  322. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  323. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  324. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  325. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  326. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  327. qui violat factis communia foedera pacis.
  328. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  329. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  330. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  331. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  332. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  333. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  334. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  335. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  336. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  337. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  338. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  339. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  340. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  341. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  342. egregias animo facies vigilante videbant
  343. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  344. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  345. membra movere videbantur vocesque superbas
  346. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  347. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  348. subpeditabatur facies et forma manebat,
  349. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  350. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  351. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  352. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  353. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  354. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  355. praeterea caeli rationes ordine certo
  356. et varia annorum cernebant tempora verti
  357. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  358. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  359. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  360. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  361. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  362. luna dies et nox et noctis signa severa
  363. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  364. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  365. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  366. O genus infelix humanum, talia divis
  367. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  368. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  369. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  370. nec pietas ullast velatum saepe videri
  371. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  372. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  373. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  374. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  375. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  376. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  377. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  378. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  379. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  380. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  381. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  382. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  383. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  384. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  385. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi