De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alioque alius status excipere omnia debet
  2. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  3. omnia commutat natura et vertere cogit.
  4. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  5. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  6. sic igitur mundi naturam totius aetas
  7. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  8. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  9. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  10. conatast mira facie membrisque coorta,
  11. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  12. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  13. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  14. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  15. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  16. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  17. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,