De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  2. simul volucres variantibus formis.
  3. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  4. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  5. mutat enim mundi naturam totius aetas
  6. ex alioque alius status excipere omnia debet
  7. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  8. omnia commutat natura et vertere cogit.
  9. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  10. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  11. sic igitur mundi naturam totius aetas
  12. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  13. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  14. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  15. conatast mira facie membrisque coorta,
  16. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  17. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  18. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  19. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  20. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  21. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  22. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  23. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  24. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  25. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  26. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  27. ut propagando possint procudere saecla;
  28. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  29. semina qua possint membris manare remissis,
  30. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  31. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  32. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  33. nec potuisse propagando procudere prolem.
  34. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  35. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  36. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  37. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  38. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  39. principio genus acre leonum saevaque saecla
  40. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  41. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  42. et genus omne quod est veterino semine partum
  43. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  44. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  45. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  46. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  47. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  48. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  49. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  50. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  51. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  52. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  53. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  54. donec ad interitum genus id natura redegit.
  55. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  56. esse queunt duplici natura et corpore bino
  57. ex alienigenis membris compacta, potestas
  58. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  59. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  60. principio circum tribus actis impiger annis
  61. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  62. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  63. post ubi equum validae vires aetate senecta
  64. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  65. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  66. officit et molli vestit lanugine malas;
  67. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  68. confieri credas Centauros posse neque esse,
  69. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  70. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  71. inter se quorum discordia membra videmus;
  72. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  73. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  74. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  75. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  76. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  77. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  78. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  79. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  80. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  81. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  82. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  83. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  84. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  85. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  86. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  87. multa licet simili ratione effutiat ore,
  88. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  89. fluxisse et gemmis florere arbusta
  90. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  91. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  92. et manibus totum circum se vertere caelum.
  93. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  94. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  95. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  96. inter se pecudes compactaque membra animantum,