De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sucum venis cogebat fundere apertis
  2. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  3. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  4. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  5. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  6. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  7. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  8. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  9. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  10. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  11. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  12. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  13. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  14. simul volucres variantibus formis.
  15. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  16. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  17. mutat enim mundi naturam totius aetas
  18. ex alioque alius status excipere omnia debet
  19. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  20. omnia commutat natura et vertere cogit.
  21. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  22. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  23. sic igitur mundi naturam totius aetas
  24. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  25. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  26. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  27. conatast mira facie membrisque coorta,
  28. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  29. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  30. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  31. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  32. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  33. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  34. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  35. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  36. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  37. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  38. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  39. ut propagando possint procudere saecla;
  40. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  41. semina qua possint membris manare remissis,
  42. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  43. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  44. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  45. nec potuisse propagando procudere prolem.
  46. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  47. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  48. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  49. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  50. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  51. principio genus acre leonum saevaque saecla
  52. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  53. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  54. et genus omne quod est veterino semine partum
  55. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  56. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  57. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  58. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  59. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  60. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  61. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  62. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  63. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  64. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  65. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  66. donec ad interitum genus id natura redegit.
  67. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  68. esse queunt duplici natura et corpore bino
  69. ex alienigenis membris compacta, potestas
  70. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  71. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  72. principio circum tribus actis impiger annis
  73. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  74. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  75. post ubi equum validae vires aetate senecta
  76. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  77. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  78. officit et molli vestit lanugine malas;
  79. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  80. confieri credas Centauros posse neque esse,
  81. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  82. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  83. inter se quorum discordia membra videmus;
  84. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  85. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  86. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  87. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  88. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  89. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  90. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  91. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  92. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  93. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  94. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  95. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  96. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  97. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  98. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  99. multa licet simili ratione effutiat ore,
  100. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  101. fluxisse et gemmis florere arbusta
  102. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  103. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  104. et manibus totum circum se vertere caelum.
  105. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  106. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  107. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  108. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  109. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  110. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  111. non tamen inter se possunt complexa creari,
  112. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  113. foedere naturae certo discrimina servant.
  114. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  115. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  116. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  117. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  118. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  119. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  120. multaque per caelum solis volventia lustra
  121. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  122. nec robustus erat curvi moderator aratri
  123. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  124. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  125. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  126. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  127. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  128. glandiferas inter curabant corpora quercus
  129. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  130. arbita puniceo fieri matura colore,
  131. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  132. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  133. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  134. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  135. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  136. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  137. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  138. nympharum, quibus e scibant umore fluenta