De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  2. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  3. convertebat ibi natura foramina terrae
  4. et sucum venis cogebat fundere apertis
  5. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  6. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  7. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  8. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  9. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  10. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  11. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  12. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  13. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  14. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  15. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  16. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  17. simul volucres variantibus formis.
  18. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  19. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  20. mutat enim mundi naturam totius aetas