De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  2. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  3. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  4. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  5. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  6. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  7. crescebant uteri terram radicibus apti;
  8. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  9. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  10. convertebat ibi natura foramina terrae
  11. et sucum venis cogebat fundere apertis
  12. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  13. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  14. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  15. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  16. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  17. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  18. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  19. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  20. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  21. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  22. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  23. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  24. simul volucres variantibus formis.
  25. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  26. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  27. mutat enim mundi naturam totius aetas
  28. ex alioque alius status excipere omnia debet
  29. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  30. omnia commutat natura et vertere cogit.
  31. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  32. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  33. sic igitur mundi naturam totius aetas
  34. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  35. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  36. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  37. conatast mira facie membrisque coorta,
  38. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  39. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  40. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  41. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  42. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  43. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  44. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  45. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  46. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  47. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  48. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  49. ut propagando possint procudere saecla;
  50. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  51. semina qua possint membris manare remissis,
  52. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  53. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  54. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  55. nec potuisse propagando procudere prolem.
  56. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  57. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  58. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  59. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  60. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  61. principio genus acre leonum saevaque saecla
  62. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  63. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  64. et genus omne quod est veterino semine partum
  65. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  66. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  67. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  68. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  69. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  70. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  71. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  72. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  73. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  74. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  75. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  76. donec ad interitum genus id natura redegit.
  77. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  78. esse queunt duplici natura et corpore bino
  79. ex alienigenis membris compacta, potestas
  80. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  81. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  82. principio circum tribus actis impiger annis
  83. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  84. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  85. post ubi equum validae vires aetate senecta
  86. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  87. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  88. officit et molli vestit lanugine malas;
  89. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  90. confieri credas Centauros posse neque esse,
  91. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  92. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  93. inter se quorum discordia membra videmus;
  94. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  95. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  96. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  97. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  98. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  99. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  100. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  101. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  102. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  103. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  104. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  105. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  106. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  107. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  108. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  109. multa licet simili ratione effutiat ore,
  110. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  111. fluxisse et gemmis florere arbusta
  112. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  113. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  114. et manibus totum circum se vertere caelum.
  115. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  116. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  117. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  118. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  119. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  120. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  121. non tamen inter se possunt complexa creari,
  122. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  123. foedere naturae certo discrimina servant.
  124. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  125. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  126. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  127. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  128. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  129. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  130. multaque per caelum solis volventia lustra
  131. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  132. nec robustus erat curvi moderator aratri
  133. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  134. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  135. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  136. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  137. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  138. glandiferas inter curabant corpora quercus
  139. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  140. arbita puniceo fieri matura colore,
  141. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  142. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  143. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  144. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  145. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  146. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  147. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  148. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  149. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  150. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  151. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  152. necdum res igni scibant tractare neque uti
  153. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  154. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  155. et frutices inter condebant squalida membra
  156. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  157. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  158. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  159. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  160. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  161. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  162. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  163. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  164. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  165. et manuum mira freti virtute pedumque
  166. consectabantur silvestria saecla ferarum