De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  2. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  3. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  4. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  5. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  6. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  7. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  8. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  9. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  10. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  11. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  12. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  13. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  14. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  15. Herculis antistare autem si facta putabis,
  16. longius a vera multo ratione ferere.
  17. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  18. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  19. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  20. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  21. hydra venenatis posset vallata colubris?
  22. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  23. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  24. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  25. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  26. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  27. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  28. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  29. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  30. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  31. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  32. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  33. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  34. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  35. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  36. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  37. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  38. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  39. sollicitum curae quantique perinde timores!
  40. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  41. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  42. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  43. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  44. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  45. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  46. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  47. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  48. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  49. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  50. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  51. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  52. quo genere in primis animi natura reperta est
  53. nativo primum consistere corpore creta,
  54. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  55. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  56. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  57. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  58. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  59. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  60. et quibus ille modis congressus materiai
  61. fundarit terram caelum mare sidera solem
  62. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  63. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  64. quove modo genus humanum variante loquella
  65. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  66. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  67. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  68. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  69. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  70. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  71. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  72. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  73. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  74. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  75. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  76. si tamen interea mirantur qua ratione
  77. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  78. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  79. rursus in antiquas referuntur religiones
  80. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  81. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  82. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  83. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  84. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  85. principio maria ac terras caelumque tuere;
  86. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  87. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  88. una dies dabit exitio, multosque per annos
  89. sustentata ruet moles et machina mundi.
  90. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  91. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  92. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  93. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  94. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  95. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  96. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  97. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  98. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  99. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  100. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  101. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  102. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  103. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  104. sanctius et multo certa ratione magis quam
  105. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  106. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  107. religione refrenatus ne forte rearis
  108. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  109. corpore divino debere aeterna manere,
  110. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  111. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  112. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  113. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  114. inmortalia mortali sermone notantes;
  115. quae procul usque adeo divino a numine distent
  116. inque deum numero quae sint indigna videri,
  117. notitiam potius praebere ut posse putentur
  118. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  119. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  120. posse animi natura putetur consiliumque.
  121. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  122. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  123. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  124. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  125. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  126. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  127. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  128. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  129. posset et innasci quavis in parte soleret,
  130. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  131. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  132. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  133. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  134. totum posse extra corpus formamque animalem
  135. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  136. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  137. haud igitur constant divino praedita sensu,
  138. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  139. Illud item non est ut possis credere, sedes
  140. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  141. tenvis enim natura deum longeque remota
  142. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  143. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  144. tactile nil nobis quod sit contingere debet;