De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imbribus et calido solis concreta vapore;
  2. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  3. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  4. principio genus alituum variaeque volucres
  5. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  6. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  7. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  8. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  9. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  10. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  11. crescebant uteri terram radicibus apti;
  12. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  13. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  14. convertebat ibi natura foramina terrae
  15. et sucum venis cogebat fundere apertis
  16. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  17. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  18. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  19. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  20. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  21. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  22. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  23. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  24. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  25. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  26. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  27. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  28. simul volucres variantibus formis.
  29. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  30. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  31. mutat enim mundi naturam totius aetas
  32. ex alioque alius status excipere omnia debet
  33. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  34. omnia commutat natura et vertere cogit.
  35. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  36. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  37. sic igitur mundi naturam totius aetas
  38. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  39. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  40. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  41. conatast mira facie membrisque coorta,
  42. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  43. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  44. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  45. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  46. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  47. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  48. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  49. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  50. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  51. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  52. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  53. ut propagando possint procudere saecla;
  54. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  55. semina qua possint membris manare remissis,
  56. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  57. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  58. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  59. nec potuisse propagando procudere prolem.
  60. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  61. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  62. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  63. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  64. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  65. principio genus acre leonum saevaque saecla
  66. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  67. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  68. et genus omne quod est veterino semine partum
  69. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  70. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  71. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  72. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  73. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  74. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  75. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  76. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  77. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  78. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  79. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  80. donec ad interitum genus id natura redegit.
  81. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  82. esse queunt duplici natura et corpore bino
  83. ex alienigenis membris compacta, potestas
  84. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  85. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  86. principio circum tribus actis impiger annis
  87. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  88. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  89. post ubi equum validae vires aetate senecta
  90. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  91. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  92. officit et molli vestit lanugine malas;
  93. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  94. confieri credas Centauros posse neque esse,
  95. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  96. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  97. inter se quorum discordia membra videmus;
  98. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  99. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  100. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  101. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  102. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  103. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  104. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  105. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  106. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  107. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  108. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  109. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  110. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  111. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  112. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  113. multa licet simili ratione effutiat ore,
  114. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  115. fluxisse et gemmis florere arbusta
  116. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  117. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  118. et manibus totum circum se vertere caelum.
  119. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  120. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  121. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  122. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  123. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  124. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  125. non tamen inter se possunt complexa creari,
  126. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  127. foedere naturae certo discrimina servant.
  128. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  129. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  130. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  131. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  132. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  133. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  134. multaque per caelum solis volventia lustra
  135. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  136. nec robustus erat curvi moderator aratri
  137. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  138. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  139. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  140. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  141. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  142. glandiferas inter curabant corpora quercus
  143. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  144. arbita puniceo fieri matura colore,
  145. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  146. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  147. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  148. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  149. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  150. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  151. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  152. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  153. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  154. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  155. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  156. necdum res igni scibant tractare neque uti
  157. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  158. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  159. et frutices inter condebant squalida membra
  160. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  161. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  162. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  163. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  164. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  165. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  166. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  167. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  168. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  169. et manuum mira freti virtute pedumque
  170. consectabantur silvestria saecla ferarum
  171. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  172. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  173. saetigerisque pares subus silvestria membra
  174. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  175. circum se foliis ac frondibus involventes.
  176. nec plangore diem magno solemque per agros
  177. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  178. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  179. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  180. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  181. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  182. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  183. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  184. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  185. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  186. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  187. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  188. spumigeri suis adventu validique leonis
  189. atque intempesta cedebant nocte paventes
  190. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  191. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  192. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  193. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  194. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  195. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  196. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  197. at quos effugium servarat corpore adeso,
  198. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  199. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  200. donique eos vita privarant vermina saeva
  201. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  202. at non multa virum sub signis milia ducta
  203. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  204. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  205. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  206. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  207. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  208. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  209. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  210. tum penuria deinde cibi languentia leto
  211. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  212. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  213. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  214. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  215. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  216. ---
  217. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  218. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  219. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  220. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  221. et Venus inminuit viris puerique parentum
  222. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  223. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  224. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  225. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  226. vocibus et gestu cum balbe significarent
  227. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  228. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  229. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  230. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  231. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  232. At varios linguae sonitus natura subegit
  233. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  234. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  235. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  236. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  237. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  238. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  239. illis iratus petit atque infestus inurget.