De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  2. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  3. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  4. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  5. imbribus et calido solis concreta vapore;
  6. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  7. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  8. principio genus alituum variaeque volucres
  9. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  10. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  11. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  12. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  13. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  14. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  15. crescebant uteri terram radicibus apti;
  16. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  17. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  18. convertebat ibi natura foramina terrae
  19. et sucum venis cogebat fundere apertis
  20. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  21. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  22. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  23. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  24. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  25. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  26. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  27. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  28. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  29. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  30. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  31. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  32. simul volucres variantibus formis.
  33. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  34. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  35. mutat enim mundi naturam totius aetas
  36. ex alioque alius status excipere omnia debet
  37. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  38. omnia commutat natura et vertere cogit.
  39. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  40. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  41. sic igitur mundi naturam totius aetas
  42. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  43. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  44. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  45. conatast mira facie membrisque coorta,
  46. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  47. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  48. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  49. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  50. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  51. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  52. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  53. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  54. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  55. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  56. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  57. ut propagando possint procudere saecla;
  58. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  59. semina qua possint membris manare remissis,
  60. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  61. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  62. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  63. nec potuisse propagando procudere prolem.
  64. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  65. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  66. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  67. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  68. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  69. principio genus acre leonum saevaque saecla
  70. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  71. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  72. et genus omne quod est veterino semine partum
  73. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  74. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  75. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  76. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  77. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  78. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  79. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  80. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  81. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  82. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  83. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  84. donec ad interitum genus id natura redegit.
  85. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  86. esse queunt duplici natura et corpore bino
  87. ex alienigenis membris compacta, potestas
  88. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  89. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  90. principio circum tribus actis impiger annis
  91. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  92. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  93. post ubi equum validae vires aetate senecta
  94. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  95. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  96. officit et molli vestit lanugine malas;
  97. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  98. confieri credas Centauros posse neque esse,
  99. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  100. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  101. inter se quorum discordia membra videmus;
  102. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  103. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  104. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  105. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  106. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  107. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  108. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  109. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  110. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  111. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  112. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  113. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  114. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  115. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  116. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  117. multa licet simili ratione effutiat ore,
  118. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  119. fluxisse et gemmis florere arbusta
  120. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  121. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  122. et manibus totum circum se vertere caelum.
  123. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  124. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  125. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  126. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  127. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  128. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  129. non tamen inter se possunt complexa creari,
  130. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  131. foedere naturae certo discrimina servant.
  132. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  133. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  134. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  135. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  136. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  137. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  138. multaque per caelum solis volventia lustra
  139. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  140. nec robustus erat curvi moderator aratri
  141. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  142. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  143. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  144. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  145. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  146. glandiferas inter curabant corpora quercus
  147. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  148. arbita puniceo fieri matura colore,
  149. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  150. multaque praeterea novitas tum florida mundi