De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arboribusque datumst variis exinde per auras
  2. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  3. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  4. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  5. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  6. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  7. multa modis multis varia ratione coorta.
  8. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  9. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  10. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  11. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  12. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  13. imbribus et calido solis concreta vapore;
  14. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  15. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  16. principio genus alituum variaeque volucres
  17. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  18. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  19. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  20. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  21. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  22. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  23. crescebant uteri terram radicibus apti;
  24. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  25. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  26. convertebat ibi natura foramina terrae
  27. et sucum venis cogebat fundere apertis
  28. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  29. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  30. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  31. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  32. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  33. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  34. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  35. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  36. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  37. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  38. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  39. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  40. simul volucres variantibus formis.
  41. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  42. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  43. mutat enim mundi naturam totius aetas
  44. ex alioque alius status excipere omnia debet
  45. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  46. omnia commutat natura et vertere cogit.
  47. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  48. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  49. sic igitur mundi naturam totius aetas
  50. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  51. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  52. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  53. conatast mira facie membrisque coorta,
  54. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  55. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  56. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  57. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  58. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  59. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  60. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  61. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  62. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  63. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  64. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  65. ut propagando possint procudere saecla;
  66. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  67. semina qua possint membris manare remissis,
  68. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  69. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  70. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  71. nec potuisse propagando procudere prolem.
  72. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  73. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  74. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  75. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  76. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  77. principio genus acre leonum saevaque saecla
  78. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  79. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  80. et genus omne quod est veterino semine partum
  81. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  82. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  83. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  84. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  85. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  86. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  87. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  88. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  89. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  90. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  91. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  92. donec ad interitum genus id natura redegit.
  93. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  94. esse queunt duplici natura et corpore bino
  95. ex alienigenis membris compacta, potestas
  96. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  97. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  98. principio circum tribus actis impiger annis
  99. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  100. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  101. post ubi equum validae vires aetate senecta
  102. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  103. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  104. officit et molli vestit lanugine malas;
  105. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  106. confieri credas Centauros posse neque esse,
  107. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  108. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  109. inter se quorum discordia membra videmus;
  110. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  111. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  112. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  113. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  114. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  115. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  116. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  117. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  118. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  119. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  120. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  121. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  122. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  123. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  124. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  125. multa licet simili ratione effutiat ore,
  126. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  127. fluxisse et gemmis florere arbusta
  128. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  129. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  130. et manibus totum circum se vertere caelum.
  131. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  132. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  133. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  134. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  135. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  136. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  137. non tamen inter se possunt complexa creari,
  138. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  139. foedere naturae certo discrimina servant.
  140. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  141. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  142. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  143. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  144. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  145. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  146. multaque per caelum solis volventia lustra
  147. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  148. nec robustus erat curvi moderator aratri
  149. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  150. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  151. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  152. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  153. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  154. glandiferas inter curabant corpora quercus
  155. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  156. arbita puniceo fieri matura colore,
  157. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  158. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  159. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  160. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  161. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  162. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  163. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  164. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  165. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  166. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  167. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  168. necdum res igni scibant tractare neque uti
  169. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  170. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  171. et frutices inter condebant squalida membra
  172. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  173. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  174. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  175. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  176. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  177. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  178. conciliabat enim vel mutua quamque cupido