De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  2. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  3. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  4. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  5. quove modo possent offecto lumine obire
  6. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  7. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  8. omnia convisunt clara loca candida luce,
  9. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  10. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  11. tollere et incertis crerint committere ventis.
  12. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  13. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  14. florida fulserunt viridanti prata colore,
  15. arboribusque datumst variis exinde per auras
  16. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  17. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  18. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  19. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  20. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  21. multa modis multis varia ratione coorta.
  22. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  23. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  24. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  25. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  26. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  27. imbribus et calido solis concreta vapore;
  28. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  29. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  30. principio genus alituum variaeque volucres
  31. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  32. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  33. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  34. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  35. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  36. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  37. crescebant uteri terram radicibus apti;
  38. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  39. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  40. convertebat ibi natura foramina terrae
  41. et sucum venis cogebat fundere apertis
  42. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  43. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  44. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  45. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  46. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  47. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  48. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  49. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  50. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  51. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  52. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  53. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  54. simul volucres variantibus formis.
  55. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  56. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  57. mutat enim mundi naturam totius aetas
  58. ex alioque alius status excipere omnia debet
  59. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  60. omnia commutat natura et vertere cogit.
  61. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  62. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  63. sic igitur mundi naturam totius aetas
  64. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  65. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  66. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  67. conatast mira facie membrisque coorta,
  68. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  69. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  70. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  71. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  72. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  73. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  74. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  75. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  76. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  77. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  78. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  79. ut propagando possint procudere saecla;
  80. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  81. semina qua possint membris manare remissis,
  82. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  83. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  84. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  85. nec potuisse propagando procudere prolem.
  86. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  87. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  88. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  89. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  90. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  91. principio genus acre leonum saevaque saecla
  92. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  93. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  94. et genus omne quod est veterino semine partum
  95. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  96. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  97. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  98. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  99. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  100. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  101. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  102. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  103. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  104. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  105. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  106. donec ad interitum genus id natura redegit.
  107. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  108. esse queunt duplici natura et corpore bino
  109. ex alienigenis membris compacta, potestas
  110. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  111. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  112. principio circum tribus actis impiger annis
  113. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  114. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  115. post ubi equum validae vires aetate senecta
  116. membraque deficiunt fugienti languida vita,