De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  2. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  3. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  4. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  5. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  6. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  7. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  8. quove modo possent offecto lumine obire
  9. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  10. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  11. omnia convisunt clara loca candida luce,
  12. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  13. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  14. tollere et incertis crerint committere ventis.
  15. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  16. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  17. florida fulserunt viridanti prata colore,
  18. arboribusque datumst variis exinde per auras
  19. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  20. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  21. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  22. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  23. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  24. multa modis multis varia ratione coorta.
  25. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  26. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  27. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  28. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  29. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  30. imbribus et calido solis concreta vapore;
  31. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  32. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  33. principio genus alituum variaeque volucres
  34. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  35. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  36. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  37. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  38. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  39. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  40. crescebant uteri terram radicibus apti;
  41. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  42. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  43. convertebat ibi natura foramina terrae
  44. et sucum venis cogebat fundere apertis
  45. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  46. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  47. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  48. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  49. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  50. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  51. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  52. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  53. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  54. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  55. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  56. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  57. simul volucres variantibus formis.
  58. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  59. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  60. mutat enim mundi naturam totius aetas
  61. ex alioque alius status excipere omnia debet
  62. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  63. omnia commutat natura et vertere cogit.
  64. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  65. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  66. sic igitur mundi naturam totius aetas
  67. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  68. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  69. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  70. conatast mira facie membrisque coorta,
  71. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  72. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  73. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  74. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  75. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  76. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  77. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  78. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  79. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  80. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  81. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  82. ut propagando possint procudere saecla;
  83. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  84. semina qua possint membris manare remissis,
  85. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  86. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  87. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  88. nec potuisse propagando procudere prolem.
  89. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  90. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  91. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  92. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  93. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  94. principio genus acre leonum saevaque saecla
  95. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  96. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  97. et genus omne quod est veterino semine partum
  98. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  99. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  100. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  101. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  102. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  103. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  104. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  105. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  106. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  107. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  108. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  109. donec ad interitum genus id natura redegit.
  110. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  111. esse queunt duplici natura et corpore bino
  112. ex alienigenis membris compacta, potestas
  113. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  114. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  115. principio circum tribus actis impiger annis
  116. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  117. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  118. post ubi equum validae vires aetate senecta
  119. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  120. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  121. officit et molli vestit lanugine malas;
  122. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  123. confieri credas Centauros posse neque esse,
  124. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  125. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  126. inter se quorum discordia membra videmus;
  127. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  128. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  129. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  130. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  131. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  132. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  133. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  134. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  135. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  136. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  137. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  138. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  139. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  140. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  141. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  142. multa licet simili ratione effutiat ore,
  143. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  144. fluxisse et gemmis florere arbusta
  145. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  146. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  147. et manibus totum circum se vertere caelum.
  148. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  149. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  150. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  151. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  152. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  153. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  154. non tamen inter se possunt complexa creari,
  155. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  156. foedere naturae certo discrimina servant.
  157. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  158. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  159. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  160. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  161. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  162. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  163. multaque per caelum solis volventia lustra
  164. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  165. nec robustus erat curvi moderator aratri
  166. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  167. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  168. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  169. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  170. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  171. glandiferas inter curabant corpora quercus
  172. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  173. arbita puniceo fieri matura colore,
  174. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  175. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  176. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  177. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  178. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  179. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  180. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  181. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  182. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  183. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  184. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  185. necdum res igni scibant tractare neque uti
  186. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  187. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  188. et frutices inter condebant squalida membra
  189. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  190. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  191. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  192. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  193. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  194. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  195. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  196. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  197. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  198. et manuum mira freti virtute pedumque
  199. consectabantur silvestria saecla ferarum
  200. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  201. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  202. saetigerisque pares subus silvestria membra
  203. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  204. circum se foliis ac frondibus involventes.
  205. nec plangore diem magno solemque per agros
  206. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  207. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  208. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  209. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  210. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  211. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  212. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  213. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  214. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  215. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  216. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  217. spumigeri suis adventu validique leonis
  218. atque intempesta cedebant nocte paventes
  219. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  220. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  221. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  222. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  223. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  224. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  225. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  226. at quos effugium servarat corpore adeso,
  227. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  228. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  229. donique eos vita privarant vermina saeva
  230. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  231. at non multa virum sub signis milia ducta
  232. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  233. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  234. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  235. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  236. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  237. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  238. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  239. tum penuria deinde cibi languentia leto
  240. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  241. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  242. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  243. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  244. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  245. ---
  246. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  247. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  248. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  249. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  250. et Venus inminuit viris puerique parentum
  251. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  252. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  253. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  254. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  255. vocibus et gestu cum balbe significarent
  256. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  257. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  258. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  259. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  260. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  261. At varios linguae sonitus natura subegit
  262. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  263. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  264. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  265. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  266. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  267. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  268. illis iratus petit atque infestus inurget.
  269. at catuli pantherarum scymnique leonum
  270. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  271. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  272. alituum porro genus alis omne videmus
  273. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  274. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  275. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  276. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  277. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  278. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  279. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  280. inter se fuerant, unde insita notities est
  281. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  282. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  283. cogere item pluris unus victosque domare
  284. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  285. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  286. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  287. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  288. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  289. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  290. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  291. pro vario sensu varia res voce notaret?
  292. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  293. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  294. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  295. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  296. inritata canum cum primum magna Molossum
  297. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  298. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  299. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  300. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  301. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  302. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  303. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  304. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  305. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  306. denique non hinnitus item differre videtur,
  307. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  308. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  309. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  310. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  311. postremo genus alituum variaeque volucres,
  312. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  313. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  314. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  315. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  316. et partim mutant cum tempestatibus una
  317. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  318. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  319. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  320. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  321. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  322. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  323. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  324. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  325. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  326. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  327. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  328. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  329. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  330. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  331. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  332. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  333. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  334. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  335. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  336. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  337. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  338. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  339. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  340. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  341. condere coeperunt urbis arcemque locare
  342. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  343. et pecudes et agros divisere atque dedere
  344. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  345. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  346. posterius res inventast aurumque repertum,
  347. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  348. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  349. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  350. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  351. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  352. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  353. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  354. ut fundamento stabili fortuna maneret
  355. et placidam possent opulenti degere vitam,
  356. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  357. certantes iter infestum fecere viai,
  358. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  359. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  360. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  361. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  362. ut satius multo iam sit parere quietum
  363. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  364. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  365. angustum per iter luctantes ambitionis;
  366. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  367. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  368. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  369. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  370. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  371. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  372. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  373. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  374. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  375. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  376. inde magistratum partim docuere creare
  377. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  378. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  379. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  380. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  381. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  382. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  383. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  384. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  385. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  386. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  387. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  388. qui violat factis communia foedera pacis.
  389. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  390. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  391. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  392. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  393. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  394. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  395. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  396. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  397. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  398. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  399. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  400. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  401. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  402. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  403. egregias animo facies vigilante videbant
  404. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  405. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  406. membra movere videbantur vocesque superbas
  407. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  408. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  409. subpeditabatur facies et forma manebat,
  410. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  411. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  412. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  413. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  414. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  415. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  416. praeterea caeli rationes ordine certo
  417. et varia annorum cernebant tempora verti
  418. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  419. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  420. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  421. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  422. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  423. luna dies et nox et noctis signa severa
  424. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  425. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  426. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  427. O genus infelix humanum, talia divis
  428. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  429. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  430. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  431. nec pietas ullast velatum saepe videri
  432. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  433. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  434. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  435. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  436. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  437. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  438. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  439. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  440. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  441. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  442. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  443. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  444. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  445. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  446. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  447. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  448. an divinitus aeterna donata salute
  449. perpetuo possint aevi labentia tractu
  450. inmensi validas aevi contemnere viris.
  451. praeterea cui non animus formidine divum
  452. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  453. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  454. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  455. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  456. corripiunt divum percussi membra timore,
  457. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  458. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  459. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  460. induperatorem classis super aequora verrit
  461. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  462. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  463. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  464. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  465. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  466. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  467. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  468. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  469. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  470. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  471. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  472. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  473. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  474. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  475. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  476. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  477. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  478. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  479. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  480. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  481. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  482. sive feras interficere et ditescere praeda;
  483. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  484. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  485. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  486. horribili sonitu silvas exederat altis
  487. a radicibus et terram percoxerat igni,
  488. manabat venis ferventibus in loca terrae
  489. concava conveniens argenti rivus et auri,
  490. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  491. posterius claro in terra splendere colore,
  492. tollebant nitido capti levique lepore,
  493. et simili formata videbant esse figura
  494. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  495. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  496. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  497. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  498. mucronum duci fastigia procudendo,
  499. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  500. materiemque dolare et levia radere tigna
  501. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  502. nec minus argento facere haec auroque parabant
  503. quam validi primum violentis viribus aeris,
  504. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  505. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  506. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  507. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  508. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  509. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  510. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  511. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  512. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  513. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  514. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  515. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  516. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  517. et lapides et item silvarum fragmina rami
  518. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  519. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  520. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  521. quo facilis magis est natura et copia maior.
  522. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  523. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  524. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  525. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  526. inde minutatim processit ferreus ensis
  527. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  528. et ferro coepere solum proscindere terrae
  529. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  530. et prius est armatum in equi conscendere costas
  531. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  532. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  533. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  534. et quam falciferos armatum escendere currus.
  535. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  536. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  537. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  538. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  539. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  540. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  541. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  542. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  543. et validos partim prae se misere leones
  544. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  545. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  546. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  547. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  548. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  549. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  550. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  551. inritata leae iaciebant corpora saltu
  552. undique et adversum venientibus ora patebant
  553. et nec opinantis a tergo deripiebant
  554. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  555. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  556. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  557. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  558. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  559. et validis socios caedebant dentibus apri
  560. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  561. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  562. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  563. nam transversa feros exibant dentis adactus
  564. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  565. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  566. concidere atque gravi terram consternere casu.
  567. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  568. effervescere cernebant in rebus agundis
  569. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  570. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  571. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  572. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  573. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  574. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  575. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  576. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  577. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  578. non quierint animo praesentire atque videre,
  579. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  580. et magis id possis factum contendere in omni
  581. in variis mundis varia ratione creatis,
  582. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  583. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  584. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  585. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  586. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  587. et facere ante viros lanam natura
  588. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  589. et sollertius est multo genus omne virile;
  590. agricolae donec vitio vertere severi,
  591. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  592. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  593. atque opere in duro durarent membra manusque.
  594. At specimen sationis et insitionis origo
  595. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  596. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  597. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  598. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  599. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  600. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  601. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  602. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  603. inque dies magis in montem succedere silvas
  604. cogebant infraque locum concedere cultis,
  605. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  606. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  607. caerula distinguens inter plaga currere posset
  608. per tumulos et convallis camposque profusa;
  609. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  610. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  611. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  612. At liquidas avium voces imitarier ore
  613. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  614. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  615. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  616. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  617. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  618. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  619. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  620. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  621. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  622. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  623. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  624. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  625. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  626. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  627. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  628. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  629. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  630. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  631. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  632. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  633. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  634. atque extra numerum procedere membra moventes
  635. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  636. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  637. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  638. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  639. ducere multimodis voces et flectere cantus
  640. et supera calamos unco percurrere labro;
  641. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  642. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  643. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  644. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  645. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  646. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  647. posteriorque fere melior res illa reperta
  648. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  649. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  650. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  651. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  652. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  653. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  654. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  655. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  656. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  657. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  658. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  659. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  660. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  661. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  662. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  663. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  664. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  665. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  666. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  667. idque minutatim vitam provexit in altum
  668. et belli magnos commovit funditus aestus.
  669. at vigiles mundi magnum versatile templum
  670. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  671. perdocuere homines annorum tempora verti
  672. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  673. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  674. et divisa colebatur discretaque tellus,
  675. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  676. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  677. carminibus cum res gestas coepere
  678. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  679. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  680. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  681. Navigia atque agri culturas moenia leges
  682. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  683. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  684. carmina, picturas et daedala signa polita
  685. usus et impigrae simul experientia mentis
  686. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  687. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  688. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  689. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  690. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  216. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  217. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  218. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  219. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  220. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  221. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  222. Quod superest, quali natura praedita constent
  223. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  224. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  225. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  226. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  227. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  228. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  229. constituit natura minutis mobilibusque
  230. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  231. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  232. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  233. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  234. curat item vasis integris vina repente
  235. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  236. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  237. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  238. mobiliter soluens differt primordia vini.
  239. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  240. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  241. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  242. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  243. fiant ut possint ictu discludere turris,
  244. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  245. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  246. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  247. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  248. expediam neque te in promissis plura morabor.
  249. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  250. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  251. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.