De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  2. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  3. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  4. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  5. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  6. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  7. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  8. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  9. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  10. quove modo possent offecto lumine obire
  11. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  12. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  13. omnia convisunt clara loca candida luce,
  14. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  15. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  16. tollere et incertis crerint committere ventis.
  17. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  18. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  19. florida fulserunt viridanti prata colore,
  20. arboribusque datumst variis exinde per auras
  21. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  22. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  23. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  24. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  25. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  26. multa modis multis varia ratione coorta.
  27. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  28. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  29. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  30. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  31. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  32. imbribus et calido solis concreta vapore;
  33. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  34. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  35. principio genus alituum variaeque volucres
  36. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  37. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  38. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  39. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  40. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  41. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  42. crescebant uteri terram radicibus apti;
  43. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  44. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  45. convertebat ibi natura foramina terrae
  46. et sucum venis cogebat fundere apertis
  47. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  48. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  49. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  50. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  51. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  52. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  53. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  54. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  55. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  56. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  57. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  58. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  59. simul volucres variantibus formis.
  60. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  61. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  62. mutat enim mundi naturam totius aetas
  63. ex alioque alius status excipere omnia debet
  64. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  65. omnia commutat natura et vertere cogit.
  66. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  67. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  68. sic igitur mundi naturam totius aetas
  69. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  70. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  71. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  72. conatast mira facie membrisque coorta,
  73. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  74. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  75. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  76. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  77. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  78. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  79. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  80. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  81. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  82. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  83. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  84. ut propagando possint procudere saecla;
  85. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  86. semina qua possint membris manare remissis,
  87. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  88. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  89. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  90. nec potuisse propagando procudere prolem.
  91. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  92. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  93. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  94. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  95. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  96. principio genus acre leonum saevaque saecla
  97. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  98. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  99. et genus omne quod est veterino semine partum
  100. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  101. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  102. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  103. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  104. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  105. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  106. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  107. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  108. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  109. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  110. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  111. donec ad interitum genus id natura redegit.
  112. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  113. esse queunt duplici natura et corpore bino
  114. ex alienigenis membris compacta, potestas
  115. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  116. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  117. principio circum tribus actis impiger annis
  118. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  119. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  120. post ubi equum validae vires aetate senecta
  121. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  122. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  123. officit et molli vestit lanugine malas;
  124. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  125. confieri credas Centauros posse neque esse,
  126. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  127. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  128. inter se quorum discordia membra videmus;
  129. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  130. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  131. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  132. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  133. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  134. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  135. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  136. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  137. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  138. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  139. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  140. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  141. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  142. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  143. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  144. multa licet simili ratione effutiat ore,
  145. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  146. fluxisse et gemmis florere arbusta
  147. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  148. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  149. et manibus totum circum se vertere caelum.
  150. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  151. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  152. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  153. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  154. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  155. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  156. non tamen inter se possunt complexa creari,
  157. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  158. foedere naturae certo discrimina servant.
  159. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  160. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  161. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  162. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  163. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  164. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  165. multaque per caelum solis volventia lustra
  166. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  167. nec robustus erat curvi moderator aratri
  168. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  169. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  170. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  171. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  172. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  173. glandiferas inter curabant corpora quercus
  174. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  175. arbita puniceo fieri matura colore,
  176. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  177. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  178. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  179. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  180. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  181. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  182. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  183. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  184. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  185. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  186. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  187. necdum res igni scibant tractare neque uti
  188. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  189. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  190. et frutices inter condebant squalida membra
  191. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  192. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  193. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  194. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  195. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  196. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  197. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  198. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  199. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  200. et manuum mira freti virtute pedumque
  201. consectabantur silvestria saecla ferarum
  202. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  203. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  204. saetigerisque pares subus silvestria membra
  205. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  206. circum se foliis ac frondibus involventes.
  207. nec plangore diem magno solemque per agros
  208. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,