De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  2. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  3. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  4. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  5. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  6. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  7. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  8. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  9. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  10. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  11. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  12. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  13. quove modo possent offecto lumine obire
  14. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  15. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  16. omnia convisunt clara loca candida luce,
  17. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  18. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  19. tollere et incertis crerint committere ventis.
  20. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  21. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  22. florida fulserunt viridanti prata colore,
  23. arboribusque datumst variis exinde per auras
  24. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  25. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  26. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  27. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  28. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  29. multa modis multis varia ratione coorta.
  30. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  31. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  32. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  33. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  34. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  35. imbribus et calido solis concreta vapore;
  36. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  37. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  38. principio genus alituum variaeque volucres
  39. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  40. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  41. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  42. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  43. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  44. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  45. crescebant uteri terram radicibus apti;
  46. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  47. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  48. convertebat ibi natura foramina terrae
  49. et sucum venis cogebat fundere apertis
  50. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  51. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  52. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  53. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  54. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  55. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  56. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  57. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  58. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  59. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  60. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  61. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  62. simul volucres variantibus formis.
  63. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  64. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  65. mutat enim mundi naturam totius aetas
  66. ex alioque alius status excipere omnia debet
  67. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  68. omnia commutat natura et vertere cogit.
  69. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  70. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  71. sic igitur mundi naturam totius aetas
  72. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  73. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  74. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  75. conatast mira facie membrisque coorta,
  76. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  77. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  78. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  79. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  80. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  81. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  82. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  83. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  84. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  85. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  86. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  87. ut propagando possint procudere saecla;
  88. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  89. semina qua possint membris manare remissis,
  90. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,