De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  2. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  3. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  4. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  5. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  6. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  7. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  8. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  9. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  10. si tamen interea mirantur qua ratione
  11. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  12. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  13. rursus in antiquas referuntur religiones
  14. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  15. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  16. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  17. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  18. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  19. principio maria ac terras caelumque tuere;
  20. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  21. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  22. una dies dabit exitio, multosque per annos
  23. sustentata ruet moles et machina mundi.
  24. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  25. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  26. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  27. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  28. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  29. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  30. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  31. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  32. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  33. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  34. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  35. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  36. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  37. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  38. sanctius et multo certa ratione magis quam
  39. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  40. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  41. religione refrenatus ne forte rearis
  42. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  43. corpore divino debere aeterna manere,
  44. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  45. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  46. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  47. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  48. inmortalia mortali sermone notantes;
  49. quae procul usque adeo divino a numine distent
  50. inque deum numero quae sint indigna videri,
  51. notitiam potius praebere ut posse putentur
  52. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  53. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  54. posse animi natura putetur consiliumque.
  55. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  56. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  57. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  58. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  59. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  60. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  61. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  62. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  63. posset et innasci quavis in parte soleret,
  64. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  65. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  66. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  67. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  68. totum posse extra corpus formamque animalem
  69. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  70. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  71. haud igitur constant divino praedita sensu,
  72. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  73. Illud item non est ut possis credere, sedes
  74. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  75. tenvis enim natura deum longeque remota
  76. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  77. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  78. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  79. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  80. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  81. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  82. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  83. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  84. praeclaram mundi naturam proptereaque
  85. adlaudabile opus divom laudare decere
  86. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  87. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  88. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  89. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  90. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  91. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  92. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  93. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  94. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  95. quidve novi potuit tanto post ante quietos