De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  2. ordine cum videas tam certo multa creari.
  3. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  4. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  5. Flora quibus mater praespargens ante viai
  6. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  7. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  8. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  9. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  10. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  11. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  12. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  13. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  14. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  15. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  16. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  17. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  18. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  19. nam cur luna queat terram secludere solis
  20. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  21. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  22. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  23. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  24. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  25. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  26. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  27. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  28. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  29. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  30. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  31. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  32. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  33. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  34. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  35. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  36. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  37. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  38. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  39. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  40. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  41. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  42. quove modo possent offecto lumine obire
  43. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  44. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  45. omnia convisunt clara loca candida luce,
  46. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  47. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  48. tollere et incertis crerint committere ventis.
  49. Principio genus herbarum viridemque nitorem