De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque alia illius reparari in parte locoque,
  2. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  3. ordine cum videas tam certo multa creari.
  4. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  5. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  6. Flora quibus mater praespargens ante viai
  7. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  8. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  9. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  10. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  11. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  12. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  13. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  14. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  15. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  16. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  17. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  18. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  19. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  20. nam cur luna queat terram secludere solis
  21. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  22. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  23. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  24. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  25. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  26. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  27. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  28. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  29. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  30. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  31. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  32. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  33. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  34. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  35. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  36. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  37. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  38. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  39. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  40. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  41. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  42. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  43. quove modo possent offecto lumine obire
  44. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  45. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  46. omnia convisunt clara loca candida luce,
  47. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  48. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  49. tollere et incertis crerint committere ventis.
  50. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  51. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  52. florida fulserunt viridanti prata colore,
  53. arboribusque datumst variis exinde per auras
  54. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  55. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  56. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  57. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  58. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  59. multa modis multis varia ratione coorta.
  60. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  61. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  62. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  63. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  64. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  65. imbribus et calido solis concreta vapore;
  66. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  67. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  68. principio genus alituum variaeque volucres
  69. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  70. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  71. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  72. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  73. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  74. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  75. crescebant uteri terram radicibus apti;
  76. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  77. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  78. convertebat ibi natura foramina terrae
  79. et sucum venis cogebat fundere apertis
  80. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  81. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  82. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  83. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  84. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  85. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  86. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  87. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  88. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  89. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  90. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  91. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  92. simul volucres variantibus formis.
  93. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  94. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  95. mutat enim mundi naturam totius aetas
  96. ex alioque alius status excipere omnia debet
  97. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  98. omnia commutat natura et vertere cogit.
  99. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  100. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  101. sic igitur mundi naturam totius aetas
  102. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  103. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  104. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  105. conatast mira facie membrisque coorta,
  106. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  107. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  108. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  109. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  110. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  111. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  112. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  113. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  114. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  115. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  116. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  117. ut propagando possint procudere saecla;
  118. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  119. semina qua possint membris manare remissis,
  120. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  121. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  122. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  123. nec potuisse propagando procudere prolem.
  124. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  125. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  126. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  127. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  128. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  129. principio genus acre leonum saevaque saecla
  130. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  131. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  132. et genus omne quod est veterino semine partum
  133. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  134. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  135. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  136. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  137. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  138. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  139. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  140. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  141. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  142. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  143. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  144. donec ad interitum genus id natura redegit.
  145. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  146. esse queunt duplici natura et corpore bino
  147. ex alienigenis membris compacta, potestas
  148. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  149. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  150. principio circum tribus actis impiger annis
  151. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  152. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  153. post ubi equum validae vires aetate senecta
  154. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  155. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  156. officit et molli vestit lanugine malas;
  157. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  158. confieri credas Centauros posse neque esse,
  159. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  160. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  161. inter se quorum discordia membra videmus;
  162. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  163. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  164. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  165. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  166. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  167. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  168. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  169. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  170. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  171. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  172. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  173. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  174. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  175. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  176. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  177. multa licet simili ratione effutiat ore,
  178. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  179. fluxisse et gemmis florere arbusta
  180. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  181. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  182. et manibus totum circum se vertere caelum.
  183. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  184. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  185. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  186. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  187. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  188. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  189. non tamen inter se possunt complexa creari,
  190. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  191. foedere naturae certo discrimina servant.
  192. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  193. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  194. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  195. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  196. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  197. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  198. multaque per caelum solis volventia lustra
  199. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  200. nec robustus erat curvi moderator aratri
  201. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  202. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  203. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  204. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  205. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  206. glandiferas inter curabant corpora quercus
  207. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  208. arbita puniceo fieri matura colore,
  209. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  210. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  211. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  212. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  213. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  214. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  215. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  216. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  217. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  218. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  219. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  220. necdum res igni scibant tractare neque uti
  221. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  222. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  223. et frutices inter condebant squalida membra
  224. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  225. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  226. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  227. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  228. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  229. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  230. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  231. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  232. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  233. et manuum mira freti virtute pedumque
  234. consectabantur silvestria saecla ferarum
  235. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  236. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  237. saetigerisque pares subus silvestria membra
  238. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  239. circum se foliis ac frondibus involventes.
  240. nec plangore diem magno solemque per agros
  241. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  242. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  243. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  244. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  245. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  246. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  247. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  248. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  249. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  250. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  251. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  252. spumigeri suis adventu validique leonis
  253. atque intempesta cedebant nocte paventes
  254. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  255. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  256. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  257. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  258. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  259. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  260. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  261. at quos effugium servarat corpore adeso,
  262. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  263. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  264. donique eos vita privarant vermina saeva
  265. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  266. at non multa virum sub signis milia ducta
  267. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  268. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  269. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  270. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  271. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  272. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  273. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  274. tum penuria deinde cibi languentia leto
  275. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  276. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  277. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  278. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  279. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  280. ---
  281. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  282. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  283. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  284. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  285. et Venus inminuit viris puerique parentum
  286. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  287. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  288. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  289. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  290. vocibus et gestu cum balbe significarent
  291. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  292. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  293. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  294. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  295. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  296. At varios linguae sonitus natura subegit
  297. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  298. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  299. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  300. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  301. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  302. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  303. illis iratus petit atque infestus inurget.
  304. at catuli pantherarum scymnique leonum
  305. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  306. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  307. alituum porro genus alis omne videmus
  308. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  309. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  310. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  311. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  312. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  313. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  314. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  315. inter se fuerant, unde insita notities est
  316. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  317. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  318. cogere item pluris unus victosque domare
  319. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  320. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  321. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  322. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  323. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  324. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  325. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  326. pro vario sensu varia res voce notaret?
  327. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  328. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  329. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  330. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  331. inritata canum cum primum magna Molossum
  332. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  333. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  334. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  335. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  336. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  337. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  338. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  339. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  340. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  341. denique non hinnitus item differre videtur,
  342. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  343. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  344. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  345. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  346. postremo genus alituum variaeque volucres,
  347. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  348. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  349. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  350. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  351. et partim mutant cum tempestatibus una
  352. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  353. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  354. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  355. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  356. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  357. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  358. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  359. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  360. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  361. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  362. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  363. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  364. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  365. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  366. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  367. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  368. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  369. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  370. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  371. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  372. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  373. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  374. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  375. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  376. condere coeperunt urbis arcemque locare
  377. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  378. et pecudes et agros divisere atque dedere
  379. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  380. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  381. posterius res inventast aurumque repertum,
  382. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  383. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  384. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  385. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  386. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  387. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  388. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  389. ut fundamento stabili fortuna maneret
  390. et placidam possent opulenti degere vitam,
  391. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  392. certantes iter infestum fecere viai,
  393. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  394. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  395. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  396. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  397. ut satius multo iam sit parere quietum
  398. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  399. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  400. angustum per iter luctantes ambitionis;
  401. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  402. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  403. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.