De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  2. denique cur nequeat semper nova luna creari
  3. ordine formarum certo certisque figuris
  4. inque dies privos aborisci quaeque creata
  5. atque alia illius reparari in parte locoque,
  6. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  7. ordine cum videas tam certo multa creari.
  8. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  9. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  10. Flora quibus mater praespargens ante viai
  11. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  12. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  13. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  14. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  15. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  16. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  17. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  18. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  19. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  20. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  21. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  22. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  23. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  24. nam cur luna queat terram secludere solis
  25. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  26. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  27. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  28. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  29. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  30. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  31. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  32. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  33. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  34. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  35. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  36. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  37. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  38. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  39. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  40. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  41. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  42. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  43. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  44. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  45. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  46. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  47. quove modo possent offecto lumine obire
  48. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  49. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  50. omnia convisunt clara loca candida luce,
  51. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  52. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  53. tollere et incertis crerint committere ventis.
  54. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  55. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  56. florida fulserunt viridanti prata colore,
  57. arboribusque datumst variis exinde per auras
  58. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  59. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  60. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  61. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  62. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  63. multa modis multis varia ratione coorta.
  64. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  65. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  66. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  67. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  68. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  69. imbribus et calido solis concreta vapore;
  70. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  71. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  72. principio genus alituum variaeque volucres
  73. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  74. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  75. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  76. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  77. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  78. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  79. crescebant uteri terram radicibus apti;
  80. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  81. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  82. convertebat ibi natura foramina terrae
  83. et sucum venis cogebat fundere apertis
  84. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  85. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  86. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  87. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  88. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  89. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  90. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  91. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  92. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  93. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  94. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  95. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  96. simul volucres variantibus formis.
  97. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  98. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  99. mutat enim mundi naturam totius aetas
  100. ex alioque alius status excipere omnia debet
  101. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  102. omnia commutat natura et vertere cogit.
  103. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  104. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  105. sic igitur mundi naturam totius aetas
  106. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  107. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  108. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  109. conatast mira facie membrisque coorta,
  110. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  111. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  112. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  113. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  114. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  115. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  116. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  117. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  118. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  119. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  120. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  121. ut propagando possint procudere saecla;
  122. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  123. semina qua possint membris manare remissis,
  124. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  125. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  126. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  127. nec potuisse propagando procudere prolem.
  128. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  129. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  130. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  131. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  132. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  133. principio genus acre leonum saevaque saecla
  134. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  135. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  136. et genus omne quod est veterino semine partum
  137. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  138. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  139. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  140. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  141. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  142. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  143. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  144. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  145. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  146. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  147. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  148. donec ad interitum genus id natura redegit.
  149. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  150. esse queunt duplici natura et corpore bino
  151. ex alienigenis membris compacta, potestas
  152. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  153. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  154. principio circum tribus actis impiger annis
  155. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  156. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  157. post ubi equum validae vires aetate senecta
  158. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  159. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  160. officit et molli vestit lanugine malas;
  161. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  162. confieri credas Centauros posse neque esse,
  163. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  164. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  165. inter se quorum discordia membra videmus;
  166. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  167. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  168. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  169. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  170. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  171. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  172. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  173. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  174. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  175. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  176. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  177. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  178. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  179. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  180. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  181. multa licet simili ratione effutiat ore,
  182. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  183. fluxisse et gemmis florere arbusta
  184. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  185. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  186. et manibus totum circum se vertere caelum.
  187. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  188. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  189. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  190. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  191. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  192. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  193. non tamen inter se possunt complexa creari,
  194. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  195. foedere naturae certo discrimina servant.
  196. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  197. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  198. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  199. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  200. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  201. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  202. multaque per caelum solis volventia lustra
  203. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  204. nec robustus erat curvi moderator aratri
  205. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  206. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  207. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  208. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  209. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  210. glandiferas inter curabant corpora quercus
  211. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  212. arbita puniceo fieri matura colore,
  213. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  214. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  215. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  216. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  217. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  218. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  219. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  220. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  221. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  222. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  223. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  224. necdum res igni scibant tractare neque uti
  225. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  226. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  227. et frutices inter condebant squalida membra
  228. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  229. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  230. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  231. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  232. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  233. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  234. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  235. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  236. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  237. et manuum mira freti virtute pedumque
  238. consectabantur silvestria saecla ferarum
  239. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  240. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  241. saetigerisque pares subus silvestria membra
  242. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  243. circum se foliis ac frondibus involventes.
  244. nec plangore diem magno solemque per agros
  245. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  246. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  247. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  248. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  249. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  250. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  251. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  252. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  253. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  254. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  255. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  256. spumigeri suis adventu validique leonis
  257. atque intempesta cedebant nocte paventes
  258. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  259. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  260. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  261. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  262. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  263. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  264. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  265. at quos effugium servarat corpore adeso,
  266. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  267. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  268. donique eos vita privarant vermina saeva
  269. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  270. at non multa virum sub signis milia ducta
  271. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  272. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  273. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  274. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  275. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  276. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  277. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  278. tum penuria deinde cibi languentia leto
  279. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  280. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  281. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  282. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  283. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  284. ---
  285. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  286. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  287. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  288. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  289. et Venus inminuit viris puerique parentum
  290. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  291. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  292. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  293. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  294. vocibus et gestu cum balbe significarent
  295. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  296. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  297. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  298. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  299. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  300. At varios linguae sonitus natura subegit
  301. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  302. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  303. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  304. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  305. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  306. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  307. illis iratus petit atque infestus inurget.
  308. at catuli pantherarum scymnique leonum
  309. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  310. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  311. alituum porro genus alis omne videmus
  312. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  313. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  314. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  315. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  316. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  317. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  318. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  319. inter se fuerant, unde insita notities est