De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  2. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  3. denique cur nequeat semper nova luna creari
  4. ordine formarum certo certisque figuris
  5. inque dies privos aborisci quaeque creata
  6. atque alia illius reparari in parte locoque,
  7. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  8. ordine cum videas tam certo multa creari.
  9. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  10. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  11. Flora quibus mater praespargens ante viai
  12. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  13. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  14. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  15. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  16. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  17. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  18. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  19. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  20. quo minus est mirum, si certo tempore luna