De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  2. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  3. astrologorum artem contra convincere tendit,
  4. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  5. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  6. denique cur nequeat semper nova luna creari
  7. ordine formarum certo certisque figuris
  8. inque dies privos aborisci quaeque creata
  9. atque alia illius reparari in parte locoque,
  10. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  11. ordine cum videas tam certo multa creari.
  12. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  13. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  14. Flora quibus mater praespargens ante viai
  15. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  16. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  17. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  18. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  19. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  20. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  21. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  22. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  23. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  24. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  25. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  26. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  27. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  28. nam cur luna queat terram secludere solis
  29. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  30. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  31. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  32. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  33. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  34. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  35. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  36. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  37. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  38. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  39. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  40. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  41. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  42. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  43. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  44. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  45. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  46. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  47. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  48. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  49. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  50. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  51. quove modo possent offecto lumine obire
  52. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  53. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  54. omnia convisunt clara loca candida luce,
  55. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  56. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  57. tollere et incertis crerint committere ventis.
  58. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  59. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  60. florida fulserunt viridanti prata colore,
  61. arboribusque datumst variis exinde per auras
  62. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  63. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  64. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  65. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  66. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  67. multa modis multis varia ratione coorta.
  68. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  69. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  70. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  71. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  72. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  73. imbribus et calido solis concreta vapore;
  74. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  75. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  76. principio genus alituum variaeque volucres
  77. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  78. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  79. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  80. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  81. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  82. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  83. crescebant uteri terram radicibus apti;
  84. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  85. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  86. convertebat ibi natura foramina terrae
  87. et sucum venis cogebat fundere apertis
  88. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  89. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  90. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  91. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  92. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  93. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  94. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  95. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  96. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  97. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  98. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  99. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  100. simul volucres variantibus formis.
  101. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  102. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  103. mutat enim mundi naturam totius aetas
  104. ex alioque alius status excipere omnia debet
  105. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  106. omnia commutat natura et vertere cogit.
  107. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  108. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  109. sic igitur mundi naturam totius aetas
  110. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  111. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  112. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  113. conatast mira facie membrisque coorta,
  114. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  115. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  116. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  117. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  118. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  119. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  120. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  121. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  122. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  123. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  124. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  125. ut propagando possint procudere saecla;
  126. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  127. semina qua possint membris manare remissis,
  128. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  129. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  130. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  131. nec potuisse propagando procudere prolem.
  132. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  133. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  134. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  135. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  136. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  137. principio genus acre leonum saevaque saecla
  138. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  139. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  140. et genus omne quod est veterino semine partum
  141. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  142. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  143. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  144. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  145. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  146. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  147. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  148. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  149. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  150. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  151. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  152. donec ad interitum genus id natura redegit.
  153. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  154. esse queunt duplici natura et corpore bino
  155. ex alienigenis membris compacta, potestas
  156. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  157. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  158. principio circum tribus actis impiger annis
  159. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  160. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  161. post ubi equum validae vires aetate senecta
  162. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  163. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  164. officit et molli vestit lanugine malas;
  165. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  166. confieri credas Centauros posse neque esse,
  167. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  168. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  169. inter se quorum discordia membra videmus;
  170. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  171. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  172. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  173. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  174. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  175. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  176. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  177. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  178. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  179. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  180. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  181. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  182. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  183. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  184. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  185. multa licet simili ratione effutiat ore,
  186. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  187. fluxisse et gemmis florere arbusta
  188. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  189. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  190. et manibus totum circum se vertere caelum.
  191. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  192. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  193. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  194. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  195. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  196. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  197. non tamen inter se possunt complexa creari,
  198. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  199. foedere naturae certo discrimina servant.
  200. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  201. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  202. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  203. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  204. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  205. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  206. multaque per caelum solis volventia lustra
  207. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  208. nec robustus erat curvi moderator aratri
  209. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  210. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  211. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  212. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  213. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  214. glandiferas inter curabant corpora quercus
  215. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  216. arbita puniceo fieri matura colore,
  217. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  218. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  219. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  220. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  221. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  222. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  223. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  224. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  225. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  226. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  227. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  228. necdum res igni scibant tractare neque uti
  229. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  230. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  231. et frutices inter condebant squalida membra
  232. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  233. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  234. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  235. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  236. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  237. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  238. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  239. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  240. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  241. et manuum mira freti virtute pedumque
  242. consectabantur silvestria saecla ferarum
  243. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  244. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  245. saetigerisque pares subus silvestria membra
  246. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  247. circum se foliis ac frondibus involventes.
  248. nec plangore diem magno solemque per agros
  249. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  250. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  251. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  252. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  253. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  254. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  255. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  256. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  257. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  258. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  259. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  260. spumigeri suis adventu validique leonis
  261. atque intempesta cedebant nocte paventes
  262. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  263. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  264. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  265. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  266. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  267. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  268. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  269. at quos effugium servarat corpore adeso,
  270. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  271. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  272. donique eos vita privarant vermina saeva
  273. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  274. at non multa virum sub signis milia ducta
  275. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  276. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  277. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  278. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  279. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  280. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  281. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  282. tum penuria deinde cibi languentia leto
  283. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  284. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  285. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  286. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  287. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  288. ---
  289. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  290. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  291. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  292. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  293. et Venus inminuit viris puerique parentum
  294. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  295. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  296. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  297. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  298. vocibus et gestu cum balbe significarent
  299. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  300. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  301. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  302. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  303. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  304. At varios linguae sonitus natura subegit
  305. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  306. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  307. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  308. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  309. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  310. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  311. illis iratus petit atque infestus inurget.
  312. at catuli pantherarum scymnique leonum
  313. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  314. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  315. alituum porro genus alis omne videmus
  316. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  317. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  318. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  319. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  320. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  321. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  322. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  323. inter se fuerant, unde insita notities est
  324. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  325. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  326. cogere item pluris unus victosque domare
  327. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  328. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  329. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  330. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  331. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  332. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  333. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  334. pro vario sensu varia res voce notaret?
  335. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  336. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  337. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  338. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  339. inritata canum cum primum magna Molossum
  340. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  341. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  342. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  343. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  344. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  345. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  346. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  347. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  348. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  349. denique non hinnitus item differre videtur,
  350. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  351. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  352. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  353. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  354. postremo genus alituum variaeque volucres,
  355. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  356. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  357. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  358. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  359. et partim mutant cum tempestatibus una
  360. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  361. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  362. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  363. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  364. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  365. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  366. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  367. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  368. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  369. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  370. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  371. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  372. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  373. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  374. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  375. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  376. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  377. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  378. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  379. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  380. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  381. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  382. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  383. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  384. condere coeperunt urbis arcemque locare
  385. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  386. et pecudes et agros divisere atque dedere
  387. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  388. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  389. posterius res inventast aurumque repertum,
  390. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  391. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  392. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  393. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  394. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  395. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  396. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  397. ut fundamento stabili fortuna maneret
  398. et placidam possent opulenti degere vitam,
  399. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  400. certantes iter infestum fecere viai,
  401. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  402. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  403. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  404. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  405. ut satius multo iam sit parere quietum
  406. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  407. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  408. angustum per iter luctantes ambitionis;
  409. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  410. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  411. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  412. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  413. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  414. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  415. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  416. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  417. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  418. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  419. inde magistratum partim docuere creare
  420. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  421. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  422. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  423. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  424. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  425. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  426. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  427. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  428. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  429. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  430. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  431. qui violat factis communia foedera pacis.
  432. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  433. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  434. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  435. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  436. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  437. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  438. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  439. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  440. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  441. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  442. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  443. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  444. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  445. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  446. egregias animo facies vigilante videbant
  447. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  448. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  449. membra movere videbantur vocesque superbas
  450. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  451. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  452. subpeditabatur facies et forma manebat,
  453. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  454. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  455. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  456. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  457. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  458. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  459. praeterea caeli rationes ordine certo
  460. et varia annorum cernebant tempora verti
  461. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  462. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  463. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  464. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  465. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  466. luna dies et nox et noctis signa severa
  467. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  468. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  469. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  470. O genus infelix humanum, talia divis
  471. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  472. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  473. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  474. nec pietas ullast velatum saepe videri
  475. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  476. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  477. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  478. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  479. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  480. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  481. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  482. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  483. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  484. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  485. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  486. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  487. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  488. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  489. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  490. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  491. an divinitus aeterna donata salute
  492. perpetuo possint aevi labentia tractu
  493. inmensi validas aevi contemnere viris.
  494. praeterea cui non animus formidine divum
  495. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  496. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  497. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  498. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  499. corripiunt divum percussi membra timore,
  500. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  501. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  502. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  503. induperatorem classis super aequora verrit
  504. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  505. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  506. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  507. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  508. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  509. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  510. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  511. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  512. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  513. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  514. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  515. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  516. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  517. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  518. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  519. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  520. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  521. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  522. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  523. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  524. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  525. sive feras interficere et ditescere praeda;
  526. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  527. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  528. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  529. horribili sonitu silvas exederat altis
  530. a radicibus et terram percoxerat igni,
  531. manabat venis ferventibus in loca terrae
  532. concava conveniens argenti rivus et auri,
  533. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  534. posterius claro in terra splendere colore,
  535. tollebant nitido capti levique lepore,
  536. et simili formata videbant esse figura
  537. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  538. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  539. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  540. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  541. mucronum duci fastigia procudendo,
  542. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  543. materiemque dolare et levia radere tigna
  544. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  545. nec minus argento facere haec auroque parabant
  546. quam validi primum violentis viribus aeris,
  547. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  548. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  549. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  550. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  551. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  552. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  553. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  554. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  555. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  556. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  557. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  558. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  559. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  560. et lapides et item silvarum fragmina rami
  561. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  562. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  563. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  564. quo facilis magis est natura et copia maior.
  565. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  566. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  567. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  568. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  569. inde minutatim processit ferreus ensis
  570. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  571. et ferro coepere solum proscindere terrae
  572. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  573. et prius est armatum in equi conscendere costas
  574. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  575. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  576. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  577. et quam falciferos armatum escendere currus.
  578. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  579. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  580. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  581. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  582. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  583. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  584. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  585. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  586. et validos partim prae se misere leones
  587. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  588. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  589. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  590. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  591. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  592. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  593. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  594. inritata leae iaciebant corpora saltu
  595. undique et adversum venientibus ora patebant
  596. et nec opinantis a tergo deripiebant
  597. deplexaeque dabant in terram volnere victos,