De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  2. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  3. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  4. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  5. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  6. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  7. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  8. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  9. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  10. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  11. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  12. si tamen interea mirantur qua ratione
  13. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  14. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  15. rursus in antiquas referuntur religiones
  16. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  17. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  18. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  19. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  20. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  21. principio maria ac terras caelumque tuere;
  22. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  23. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  24. una dies dabit exitio, multosque per annos
  25. sustentata ruet moles et machina mundi.
  26. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  27. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  28. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  29. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  30. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  31. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  32. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  33. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  34. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  35. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  36. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  37. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  38. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  39. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  40. sanctius et multo certa ratione magis quam
  41. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  42. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  43. religione refrenatus ne forte rearis
  44. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  45. corpore divino debere aeterna manere,
  46. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  47. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  48. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  49. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  50. inmortalia mortali sermone notantes;
  51. quae procul usque adeo divino a numine distent
  52. inque deum numero quae sint indigna videri,
  53. notitiam potius praebere ut posse putentur
  54. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  55. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  56. posse animi natura putetur consiliumque.
  57. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  58. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  59. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  60. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  61. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  62. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  63. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  64. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  65. posset et innasci quavis in parte soleret,
  66. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  67. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  68. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  69. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  70. totum posse extra corpus formamque animalem
  71. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  72. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  73. haud igitur constant divino praedita sensu,
  74. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  75. Illud item non est ut possis credere, sedes
  76. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  77. tenvis enim natura deum longeque remota
  78. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  79. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  80. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  81. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  82. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  83. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  84. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  85. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  86. praeclaram mundi naturam proptereaque
  87. adlaudabile opus divom laudare decere
  88. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  89. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  90. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  91. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  92. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  93. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  94. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  95. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  96. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  97. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  98. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  99. nam gaudere novis rebus debere videtur
  100. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  101. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  102. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  103. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  104. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  105. donec diluxit rerum genitalis origo?
  106. natus enim debet qui cumque est velle manere
  107. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  108. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  109. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  110. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  111. notities hominum divis unde insita primum est,
  112. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  113. quove modost umquam vis cognita principiorum
  114. quidque inter sese permutato ordine possent.
  115. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  116. namque ita multa modis multis primordia rerum
  117. ex infinito iam tempore percita plagis
  118. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  119. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  120. quae cumque inter se possint congressa creare,
  121. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  122. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  123. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  124. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  125. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  126. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  127. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  128. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  129. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  130. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  131. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  132. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  133. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  134. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  135. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  136. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  137. vitai causa valido consueta bidenti
  138. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  139. si non fecundas vertentes vomere glebas
  140. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  141. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  142. et tamen inter dum magno quaesita labore
  143. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  144. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  145. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  146. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  147. praeterea genus horriferum natura ferarum
  148. humanae genti infestum terraque marique
  149. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  150. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  151. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  152. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  153. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  154. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  155. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  156. cui tantum in vita restet transire malorum.
  157. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  158. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  159. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  160. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  161. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  162. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  163. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  164. Principio quoniam terrai corpus et umor
  165. aurarumque leves animae calidique vapores,
  166. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  167. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  168. debet eodem omnis mundi natura putari.
  169. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  170. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  171. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  172. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  173. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  174. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  175. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  176. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  177. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  178. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  179. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  180. principio pars terrai non nulla, perusta
  181. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  182. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  183. quas validi toto dispergunt venti.
  184. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  185. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  186. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  187. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  188. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  189. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  190. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  191. semper abundare et latices manare perennis
  192. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  193. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  194. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  195. partim quod validi verrentes aequora venti
  196. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  197. partim quod supter per terras diditur omnis;
  198. percolatur enim virus retroque remanat
  199. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  200. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  201. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  202. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  203. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  204. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  205. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  206. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  207. omnia iam resoluta forent et in versa.
  208. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  209. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  210. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  211. inrigat adsidue caelum candore recenti
  212. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  213. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  214. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  215. quod simul ac primum nubes succedere soli
  216. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  217. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  218. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  219. ut noscas splendore novo res semper egere
  220. et primum iactum fulgoris quemque perire
  221. nec ratione alia res posse in sole videri,
  222. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  223. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  224. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  225. fulguribus pingues multa caligine taedae
  226. consimili properant ratione, ardore ministro,
  227. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  228. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  229. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  230. exitium celeri celeratur origine flammae.
  231. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  232. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  233. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  234. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  235. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  236. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  237. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  238. nec sanctum numen fati protollere finis
  239. posse neque adversus naturae foedera niti?
  240. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  241. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  242. non ruere avolsos silices a montibus altis
  243. nec validas aevi vires perferre patique
  244. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  245. ex infinito quae tempore pertolerassent
  246. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  247. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  248. continet amplexu terram: si procreat ex se
  249. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  250. totum nativum mortali corpore constat.
  251. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  252. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  253. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  254. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  255. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  256. non alias alii quoque res cecinere ?
  257. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  258. aeternis famae monimentis insita florent?
  259. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  260. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  261. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  262. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  263. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  264. denique natura haec rerum ratioque repertast
  265. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  266. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  267. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  268. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  269. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  270. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  271. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  272. tanto quique magis victus fateare necessest
  273. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  274. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  275. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  276. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  277. nec ratione alia mortales esse videmur,
  278. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  279. atque illi quos a vita natura removit.
  280. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  281. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  282. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  283. dissociare intus partis, ut materiai
  284. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  285. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  286. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  287. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  288. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  289. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  290. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  291. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  292. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  293. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  294. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  295. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  296. ex infinito quae possint forte coorta
  297. corruere hanc rerum violento turbine summam
  298. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  299. nec porro natura loci spatiumque profundi
  300. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  301. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  302. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  303. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  304. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  305. quare etiam nativa necessumst confiteare
  306. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  307. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  308. inmensi validas aevi contemnere vires.
  309. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  310. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  311. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  312. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  313. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  314. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  315. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  316. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  317. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  318. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  319. et siccare prius confidunt omnia posse
  320. quam liquor incepti possit contingere finem.
  321. tantum spirantes aequo certamine bellum
  322. magnis inter se de rebus cernere certant,
  323. cum semel interea fuerit superantior ignis
  324. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  325. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  326. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  327. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  328. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  329. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  330. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  331. obvius aeternam succepit lampada mundi
  332. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  333. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  334. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  335. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  336. ignis enim superare potest ubi materiai
  337. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  338. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  339. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  340. umor item quondam coepit superare coortus,
  341. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  342. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  343. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  344. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  345. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  346. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  347. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  348. nam certe neque consilio primordia rerum
  349. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  350. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  351. sed quia multa modis multis primordia rerum
  352. ex infinito iam tempore percita plagis
  353. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  354. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  355. quae cumque inter se possent congressa creare,
  356. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  357. omnigenus coetus et motus experiundo
  358. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  359. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  360. terrai maris et caeli generisque animantum.
  361. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  362. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  363. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  364. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  365. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  366. diffugere inde loci partes coepere paresque
  367. cum paribus iungi res et discludere mundum
  368. membraque dividere et magnas disponere partes
  369. omnigenis e principiis, discordia quorum
  370. intervalla vias conexus pondera plagas
  371. concursus motus turbabat proelia miscens
  372. propter dissimilis formas variasque figuras,
  373. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  374. nec motus inter sese dare convenientis,
  375. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  376. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  377. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  378. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  379. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  380. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  381. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  382. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  383. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  384. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  385. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  386. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  387. partibus erumpens primus se sustulit aether
  388. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  389. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  390. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  391. matutina rubent radiati lumina solis
  392. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  393. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  394. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  395. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  396. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  397. corpore concreto circum datus undique saepsit
  398. et late diffusus in omnis undique partis
  399. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  400. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  401. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  402. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  403. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  404. nec levia ut possent per summas labier oras,
  405. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  406. versent et partes ut mundi totius extent;
  407. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  408. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  409. his igitur rebus retractis terra repente,
  410. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  411. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  412. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  413. et radii solis cogebant undique terram
  414. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  415. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  416. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  417. augebat mare manando camposque natantis,
  418. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  419. corpora multa vaporis et altaque caeli
  420. densabant procul a terris fulgentia templa.
  421. sidebant campi, crescebant montibus altis
  422. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  423. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  424. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  425. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  426. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  427. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  428. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  429. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  430. atque levissimus super influit auras
  431. nec liquidum corpus turbantibus auris
  432. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  433. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  434. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  435. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  436. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  437. unum labendi conservans usque tenorem.
  438. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  439. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  440. ex utraque polum parti premere nobis
  441. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  442. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  443. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  444. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  445. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  446. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  447. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  448. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  449. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  450. passim per caeli volvunt summania templa,
  451. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  452. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  453. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  454. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  455. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  456. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  457. in variis mundis varia ratione creatis,
  458. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  459. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  460. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  461. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  462. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  463. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  464. evanescere paulatim et decrescere pondus
  465. convenit atque aliam naturam supter habere
  466. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  467. partibus mundi, quibus insita vivit.
  468. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  469. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  470. nec caput est oneri collo nec denique totum
  471. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  472. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  473. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  474. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  475. sic igitur tellus non est aliena repente
  476. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  477. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  478. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  479. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  480. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  481. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  482. partibus mundi caeloque revincta;
  483. nam communibus inter se radicibus haerent
  484. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  485. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  486. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  487. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  488. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  489. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  490. iamne vides quantum tenuis natura valere
  491. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  492. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  493. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  494. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  495. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  496. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  497. nil magnis intervallis de corpore libant
  498. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  499. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  500. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  501. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  502. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  503. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  504. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  505. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  506. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  507. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  508. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  509. per multum, specie confusa videntur
  510. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  511. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  512. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  513. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  514. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  515. scire licet perquam pauxillo posse minores
  516. esse vel exigua maioris parte brevique.
  517. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  518. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  519. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  520. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  521. Illud item non est mirandum, qua ratione
  522. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  523. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  524. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  525. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  526. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  527. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  528. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  529. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  530. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  531. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  532. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  533. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  534. percipiat calidis fervoribus ardor,
  535. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  536. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  537. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  538. accidere ex una scintilla incendia passim.
  539. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  540. possideat multum caecis fervoribus ignem
  541. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  542. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  543. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  544. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  545. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  546. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  547. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  548. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  549. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  550. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  551. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  552. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  553. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  554. evanescere enim rapidas illius et acris
  555. imminui supter viris, ideoque relinqui
  556. paulatim solem cum posterioribus signis,
  557. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  558. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  559. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  560. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  561. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  562. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  563. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  564. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  565. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  566. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  567. alternis certo fluere alter tempore possit,
  568. qui queat aestivis solem detrudere signis
  569. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  570. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  571. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  572. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  573. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  574. posse alternis e partibus ire.
  575. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  576. diversas ire in partis inferna supernis?
  577. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  578. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  579. At nox obruit ingenti caligine terras,
  580. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  581. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  582. concussos itere et labefactos multo,
  583. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  584. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  585. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  586. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  587. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  588. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  589. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  590. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  591. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  592. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  593. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  594. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  595. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  596. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  597. semina confluere et solis reparare nitorem.
  598. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  599. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  600. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  601. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  602. tempore et inpubem molli pubescere veste
  603. et pariter mollem malis demittere barbam.
  604. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  605. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  606. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  607. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  608. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  609. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  610. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  611. aut quia sol idem sub terras atque superne
  612. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  613. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  614. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  615. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  616. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  617. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  618. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  619. distinet aequato caelum discrimine metas
  620. propter signiferi posituram totius orbis,
  621. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  622. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  623. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  624. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  625. aut quia crassior est certis in partibus ,
  626. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  627. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  628. propterea noctes hiberno tempore longae
  629. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  630. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  631. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  632. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  633. propterea fit uti videantur dicere verum.
  634. Luna potest solis radiis percussa nitere
  635. inque dies magis id lumen convertere nobis
  636. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  637. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  638. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  639. inde minutatim retro quasi condere lumen
  640. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  641. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  642. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  643. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  644. est etiam quare proprio cum lumine possit
  645. volvier et varias splendoris reddere formas;
  646. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  647. labitur omnimodis occursans officiensque,
  648. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  649. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  650. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  651. versandoque globum variantis edere formas,
  652. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  653. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  654. inde minutatim retro contorquet et aufert
  655. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  656. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  657. astrologorum artem contra convincere tendit,
  658. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  659. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  660. denique cur nequeat semper nova luna creari
  661. ordine formarum certo certisque figuris
  662. inque dies privos aborisci quaeque creata
  663. atque alia illius reparari in parte locoque,
  664. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  665. ordine cum videas tam certo multa creari.
  666. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  667. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  668. Flora quibus mater praespargens ante viai
  669. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  670. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  671. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  672. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  673. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  674. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  675. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  676. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  677. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  678. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  679. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  680. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  681. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  682. nam cur luna queat terram secludere solis
  683. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  684. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  685. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  686. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  687. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  688. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  689. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  690. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  691. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  692. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  693. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  694. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  695. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  696. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  697. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  698. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  699. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  700. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  701. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  702. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  703. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  704. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  705. quove modo possent offecto lumine obire
  706. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  707. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  708. omnia convisunt clara loca candida luce,
  709. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  710. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  711. tollere et incertis crerint committere ventis.
  712. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  713. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  714. florida fulserunt viridanti prata colore,
  715. arboribusque datumst variis exinde per auras
  716. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  717. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  718. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  719. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  720. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  721. multa modis multis varia ratione coorta.
  722. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  723. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  724. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  725. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  726. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  727. imbribus et calido solis concreta vapore;
  728. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  729. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  730. principio genus alituum variaeque volucres
  731. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  732. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  733. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  734. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  735. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  736. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  737. crescebant uteri terram radicibus apti;
  738. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  739. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  740. convertebat ibi natura foramina terrae
  741. et sucum venis cogebat fundere apertis
  742. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  743. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  744. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  745. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  746. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  747. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  748. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  749. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  750. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  751. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  752. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  753. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  754. simul volucres variantibus formis.
  755. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  756. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  757. mutat enim mundi naturam totius aetas
  758. ex alioque alius status excipere omnia debet
  759. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  760. omnia commutat natura et vertere cogit.
  761. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  762. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  763. sic igitur mundi naturam totius aetas
  764. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  765. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  766. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  767. conatast mira facie membrisque coorta,
  768. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  769. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  770. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  771. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  772. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  773. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  774. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  775. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  776. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  777. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  778. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  779. ut propagando possint procudere saecla;
  780. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  781. semina qua possint membris manare remissis,
  782. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  783. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  784. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  785. nec potuisse propagando procudere prolem.
  786. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  787. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  788. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  789. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  790. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  791. principio genus acre leonum saevaque saecla
  792. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  793. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  794. et genus omne quod est veterino semine partum
  795. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  796. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  797. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  798. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  799. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  800. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  801. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  802. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  803. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  804. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  805. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  806. donec ad interitum genus id natura redegit.
  807. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  808. esse queunt duplici natura et corpore bino
  809. ex alienigenis membris compacta, potestas
  810. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  811. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  812. principio circum tribus actis impiger annis
  813. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  814. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  815. post ubi equum validae vires aetate senecta
  816. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  817. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  818. officit et molli vestit lanugine malas;
  819. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  820. confieri credas Centauros posse neque esse,
  821. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  822. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  823. inter se quorum discordia membra videmus;
  824. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  825. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  826. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  827. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  828. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  829. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  830. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  831. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  832. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  833. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  834. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  835. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  836. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  837. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  838. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  839. multa licet simili ratione effutiat ore,
  840. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  841. fluxisse et gemmis florere arbusta
  842. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  843. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  844. et manibus totum circum se vertere caelum.
  845. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  846. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  847. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  848. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  849. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  850. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  851. non tamen inter se possunt complexa creari,
  852. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  853. foedere naturae certo discrimina servant.
  854. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  855. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  856. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  857. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  858. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  859. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  860. multaque per caelum solis volventia lustra
  861. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  862. nec robustus erat curvi moderator aratri
  863. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  864. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  865. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  866. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  867. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  868. glandiferas inter curabant corpora quercus
  869. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  870. arbita puniceo fieri matura colore,
  871. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  872. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  873. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  874. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  875. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  876. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  877. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  878. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  879. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  880. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  881. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  882. necdum res igni scibant tractare neque uti
  883. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  884. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  885. et frutices inter condebant squalida membra
  886. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  887. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  888. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  889. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  890. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  891. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  892. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  893. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  894. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  895. et manuum mira freti virtute pedumque
  896. consectabantur silvestria saecla ferarum
  897. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  898. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  899. saetigerisque pares subus silvestria membra
  900. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  901. circum se foliis ac frondibus involventes.
  902. nec plangore diem magno solemque per agros
  903. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  904. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  905. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  906. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  907. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  908. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  909. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  910. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  911. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  912. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  913. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  914. spumigeri suis adventu validique leonis
  915. atque intempesta cedebant nocte paventes
  916. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  917. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  918. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  919. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  920. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  921. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  922. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  923. at quos effugium servarat corpore adeso,
  924. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  925. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  926. donique eos vita privarant vermina saeva
  927. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  928. at non multa virum sub signis milia ducta
  929. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  930. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  931. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  932. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  933. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  934. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  935. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  936. tum penuria deinde cibi languentia leto
  937. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  938. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  939. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  940. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  941. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  942. ---
  943. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  944. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  945. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  946. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  947. et Venus inminuit viris puerique parentum
  948. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  949. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  950. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  951. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  952. vocibus et gestu cum balbe significarent
  953. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  954. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  955. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  956. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  957. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  958. At varios linguae sonitus natura subegit
  959. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  960. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  961. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  962. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  963. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  964. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  965. illis iratus petit atque infestus inurget.
  966. at catuli pantherarum scymnique leonum
  967. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  968. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  969. alituum porro genus alis omne videmus
  970. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  971. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  972. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  973. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  974. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  975. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  976. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  977. inter se fuerant, unde insita notities est
  978. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  979. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  980. cogere item pluris unus victosque domare
  981. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  982. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  983. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  984. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  985. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  986. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  987. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  988. pro vario sensu varia res voce notaret?
  989. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  990. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  991. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  992. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  993. inritata canum cum primum magna Molossum
  994. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  995. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  996. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  997. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  998. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  999. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  1000. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  1001. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  1002. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  1003. denique non hinnitus item differre videtur,
  1004. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  1005. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  1006. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  1007. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  1008. postremo genus alituum variaeque volucres,
  1009. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  1010. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  1011. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  1012. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  1013. et partim mutant cum tempestatibus una
  1014. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  1015. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  1016. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  1017. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  1018. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  1019. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  1020. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  1021. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  1022. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  1023. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  1024. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  1025. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  1026. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  1027. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  1028. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  1029. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  1030. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  1031. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  1032. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  1033. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  1034. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  1035. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  1036. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  1037. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  1038. condere coeperunt urbis arcemque locare
  1039. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  1040. et pecudes et agros divisere atque dedere
  1041. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  1042. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  1043. posterius res inventast aurumque repertum,
  1044. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  1045. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  1046. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  1047. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  1048. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  1049. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  1050. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  1051. ut fundamento stabili fortuna maneret
  1052. et placidam possent opulenti degere vitam,
  1053. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  1054. certantes iter infestum fecere viai,
  1055. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  1056. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  1057. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  1058. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  1059. ut satius multo iam sit parere quietum
  1060. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  1061. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  1062. angustum per iter luctantes ambitionis;
  1063. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  1064. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  1065. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  1066. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  1067. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  1068. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  1069. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  1070. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  1071. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  1072. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  1073. inde magistratum partim docuere creare
  1074. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  1075. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  1076. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  1077. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  1078. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  1079. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  1080. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  1081. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  1082. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  1083. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  1084. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  1085. qui violat factis communia foedera pacis.
  1086. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  1087. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  1088. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  1089. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  1090. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  1091. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  1092. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  1093. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  1094. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  1095. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  1096. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  1097. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  1098. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  1099. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  1100. egregias animo facies vigilante videbant
  1101. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  1102. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  1103. membra movere videbantur vocesque superbas
  1104. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  1105. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  1106. subpeditabatur facies et forma manebat,
  1107. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  1108. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  1109. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  1110. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  1111. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  1112. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  1113. praeterea caeli rationes ordine certo
  1114. et varia annorum cernebant tempora verti
  1115. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  1116. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  1117. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  1118. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  1119. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  1120. luna dies et nox et noctis signa severa
  1121. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  1122. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  1123. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  1124. O genus infelix humanum, talia divis
  1125. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  1126. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  1127. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  1128. nec pietas ullast velatum saepe videri
  1129. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  1130. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  1131. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  1132. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  1133. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  1134. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  1135. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  1136. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  1137. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  1138. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  1139. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  1140. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  1141. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  1142. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  1143. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  1144. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  1145. an divinitus aeterna donata salute
  1146. perpetuo possint aevi labentia tractu
  1147. inmensi validas aevi contemnere viris.
  1148. praeterea cui non animus formidine divum
  1149. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  1150. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  1151. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  1152. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  1153. corripiunt divum percussi membra timore,
  1154. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  1155. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  1156. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  1157. induperatorem classis super aequora verrit
  1158. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  1159. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  1160. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  1161. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  1162. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  1163. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  1164. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  1165. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  1166. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  1167. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  1168. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  1169. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  1170. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  1171. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  1172. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  1173. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  1174. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  1175. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  1176. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  1177. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  1178. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  1179. sive feras interficere et ditescere praeda;
  1180. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  1181. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  1182. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  1183. horribili sonitu silvas exederat altis
  1184. a radicibus et terram percoxerat igni,
  1185. manabat venis ferventibus in loca terrae
  1186. concava conveniens argenti rivus et auri,
  1187. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  1188. posterius claro in terra splendere colore,
  1189. tollebant nitido capti levique lepore,
  1190. et simili formata videbant esse figura
  1191. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  1192. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  1193. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  1194. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  1195. mucronum duci fastigia procudendo,
  1196. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  1197. materiemque dolare et levia radere tigna
  1198. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  1199. nec minus argento facere haec auroque parabant
  1200. quam validi primum violentis viribus aeris,
  1201. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  1202. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  1203. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  1204. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  1205. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  1206. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  1207. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  1208. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  1209. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  1210. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  1211. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  1212. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  1213. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  1214. et lapides et item silvarum fragmina rami
  1215. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  1216. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  1217. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  1218. quo facilis magis est natura et copia maior.
  1219. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  1220. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  1221. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  1222. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  1223. inde minutatim processit ferreus ensis
  1224. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  1225. et ferro coepere solum proscindere terrae
  1226. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  1227. et prius est armatum in equi conscendere costas
  1228. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  1229. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  1230. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  1231. et quam falciferos armatum escendere currus.
  1232. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  1233. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  1234. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  1235. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  1236. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  1237. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  1238. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  1239. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  1240. et validos partim prae se misere leones
  1241. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  1242. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  1243. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  1244. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  1245. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  1246. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  1247. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  1248. inritata leae iaciebant corpora saltu
  1249. undique et adversum venientibus ora patebant
  1250. et nec opinantis a tergo deripiebant
  1251. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  1252. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  1253. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  1254. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  1255. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  1256. et validis socios caedebant dentibus apri
  1257. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  1258. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  1259. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  1260. nam transversa feros exibant dentis adactus
  1261. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  1262. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  1263. concidere atque gravi terram consternere casu.
  1264. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  1265. effervescere cernebant in rebus agundis
  1266. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  1267. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  1268. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  1269. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  1270. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  1271. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  1272. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  1273. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  1274. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  1275. non quierint animo praesentire atque videre,
  1276. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  1277. et magis id possis factum contendere in omni
  1278. in variis mundis varia ratione creatis,
  1279. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  1280. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  1281. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  1282. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  1283. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  1284. et facere ante viros lanam natura
  1285. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  1286. et sollertius est multo genus omne virile;
  1287. agricolae donec vitio vertere severi,
  1288. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  1289. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  1290. atque opere in duro durarent membra manusque.
  1291. At specimen sationis et insitionis origo
  1292. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  1293. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  1294. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  1295. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  1296. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  1297. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  1298. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  1299. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  1300. inque dies magis in montem succedere silvas
  1301. cogebant infraque locum concedere cultis,
  1302. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  1303. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  1304. caerula distinguens inter plaga currere posset
  1305. per tumulos et convallis camposque profusa;
  1306. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  1307. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  1308. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  1309. At liquidas avium voces imitarier ore
  1310. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  1311. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  1312. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  1313. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  1314. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  1315. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  1316. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  1317. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  1318. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1319. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  1320. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  1321. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  1322. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  1323. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  1324. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  1325. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  1326. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  1327. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  1328. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  1329. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  1330. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  1331. atque extra numerum procedere membra moventes
  1332. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  1333. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  1334. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1335. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1336. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1337. et supera calamos unco percurrere labro;