De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volvier et varias splendoris reddere formas;
  2. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  3. labitur omnimodis occursans officiensque,
  4. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  5. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  6. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  7. versandoque globum variantis edere formas,
  8. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  9. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  10. inde minutatim retro contorquet et aufert
  11. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  12. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  13. astrologorum artem contra convincere tendit,
  14. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  15. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  16. denique cur nequeat semper nova luna creari
  17. ordine formarum certo certisque figuris
  18. inque dies privos aborisci quaeque creata
  19. atque alia illius reparari in parte locoque,
  20. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  21. ordine cum videas tam certo multa creari.
  22. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  23. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  24. Flora quibus mater praespargens ante viai
  25. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  26. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  27. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  28. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  29. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  30. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  31. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  32. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  33. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  34. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  35. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  36. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  37. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  38. nam cur luna queat terram secludere solis
  39. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  40. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  41. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  42. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  43. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  44. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  45. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  46. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  47. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  48. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  49. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  50. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  51. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  52. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  53. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  54. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  55. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  56. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  57. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  58. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  59. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  60. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  61. quove modo possent offecto lumine obire
  62. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  63. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  64. omnia convisunt clara loca candida luce,
  65. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  66. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  67. tollere et incertis crerint committere ventis.
  68. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  69. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  70. florida fulserunt viridanti prata colore,
  71. arboribusque datumst variis exinde per auras
  72. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  73. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  74. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  75. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  76. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  77. multa modis multis varia ratione coorta.
  78. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  79. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  80. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  81. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  82. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  83. imbribus et calido solis concreta vapore;
  84. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  85. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  86. principio genus alituum variaeque volucres
  87. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  88. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  89. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  90. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  91. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  92. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  93. crescebant uteri terram radicibus apti;
  94. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  95. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  96. convertebat ibi natura foramina terrae
  97. et sucum venis cogebat fundere apertis
  98. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  99. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  100. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  101. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  102. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  103. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  104. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  105. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  106. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  107. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  108. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  109. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  110. simul volucres variantibus formis.
  111. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  112. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  113. mutat enim mundi naturam totius aetas
  114. ex alioque alius status excipere omnia debet
  115. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  116. omnia commutat natura et vertere cogit.
  117. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  118. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  119. sic igitur mundi naturam totius aetas
  120. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  121. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  122. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  123. conatast mira facie membrisque coorta,
  124. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  125. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  126. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  127. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  128. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  129. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  130. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  131. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  132. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  133. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  134. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  135. ut propagando possint procudere saecla;
  136. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  137. semina qua possint membris manare remissis,
  138. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  139. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  140. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  141. nec potuisse propagando procudere prolem.
  142. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  143. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  144. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  145. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  146. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  147. principio genus acre leonum saevaque saecla
  148. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  149. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  150. et genus omne quod est veterino semine partum
  151. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  152. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  153. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  154. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  155. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  156. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  157. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  158. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  159. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  160. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  161. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  162. donec ad interitum genus id natura redegit.
  163. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  164. esse queunt duplici natura et corpore bino
  165. ex alienigenis membris compacta, potestas
  166. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  167. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  168. principio circum tribus actis impiger annis
  169. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  170. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  171. post ubi equum validae vires aetate senecta
  172. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  173. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  174. officit et molli vestit lanugine malas;
  175. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  176. confieri credas Centauros posse neque esse,
  177. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  178. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  179. inter se quorum discordia membra videmus;
  180. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  181. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  182. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  183. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  184. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  185. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  186. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  187. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  188. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  189. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  190. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  191. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  192. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  193. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  194. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  195. multa licet simili ratione effutiat ore,
  196. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  197. fluxisse et gemmis florere arbusta
  198. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  199. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  200. et manibus totum circum se vertere caelum.
  201. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  202. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  203. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  204. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  205. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  206. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  207. non tamen inter se possunt complexa creari,
  208. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  209. foedere naturae certo discrimina servant.
  210. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  211. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  212. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  213. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  214. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  215. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  216. multaque per caelum solis volventia lustra
  217. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  218. nec robustus erat curvi moderator aratri
  219. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  220. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  221. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  222. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  223. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  224. glandiferas inter curabant corpora quercus
  225. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  226. arbita puniceo fieri matura colore,
  227. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  228. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  229. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  230. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  231. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  232. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  233. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  234. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  235. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  236. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  237. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  238. necdum res igni scibant tractare neque uti
  239. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  240. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  241. et frutices inter condebant squalida membra
  242. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  243. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  244. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  245. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  246. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  247. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  248. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  249. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  250. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  251. et manuum mira freti virtute pedumque
  252. consectabantur silvestria saecla ferarum
  253. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  254. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  255. saetigerisque pares subus silvestria membra
  256. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  257. circum se foliis ac frondibus involventes.
  258. nec plangore diem magno solemque per agros
  259. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  260. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  261. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  262. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  263. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  264. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  265. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  266. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  267. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  268. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  269. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  270. spumigeri suis adventu validique leonis
  271. atque intempesta cedebant nocte paventes
  272. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  273. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  274. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  275. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  276. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  277. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  278. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  279. at quos effugium servarat corpore adeso,
  280. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  281. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  282. donique eos vita privarant vermina saeva
  283. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  284. at non multa virum sub signis milia ducta
  285. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  286. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  287. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  288. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  289. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  290. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  291. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  292. tum penuria deinde cibi languentia leto
  293. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  294. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  295. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  296. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  297. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  298. ---
  299. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  300. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  301. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  302. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  303. et Venus inminuit viris puerique parentum
  304. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  305. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  306. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  307. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  308. vocibus et gestu cum balbe significarent
  309. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  310. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  311. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  312. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  313. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  314. At varios linguae sonitus natura subegit
  315. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  316. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  317. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  318. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  319. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  320. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  321. illis iratus petit atque infestus inurget.
  322. at catuli pantherarum scymnique leonum
  323. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  324. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  325. alituum porro genus alis omne videmus
  326. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  327. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  328. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  329. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  330. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  331. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  332. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  333. inter se fuerant, unde insita notities est
  334. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  335. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  336. cogere item pluris unus victosque domare
  337. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  338. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  339. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  340. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  341. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  342. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  343. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  344. pro vario sensu varia res voce notaret?
  345. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  346. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  347. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  348. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  349. inritata canum cum primum magna Molossum
  350. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  351. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  352. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  353. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  354. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  355. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  356. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  357. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  358. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  359. denique non hinnitus item differre videtur,
  360. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  361. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  362. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  363. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  364. postremo genus alituum variaeque volucres,
  365. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  366. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  367. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  368. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  369. et partim mutant cum tempestatibus una
  370. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  371. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  372. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  373. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  374. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  375. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  376. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  377. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  378. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  379. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  380. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  381. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  382. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  383. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  384. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  385. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  386. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  387. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  388. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  389. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  390. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  391. Inque dies magis hi victum vitamque priorem