De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde minutatim retro quasi condere lumen
  2. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  3. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  4. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  5. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  6. est etiam quare proprio cum lumine possit
  7. volvier et varias splendoris reddere formas;
  8. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  9. labitur omnimodis occursans officiensque,
  10. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  11. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  12. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  13. versandoque globum variantis edere formas,
  14. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  15. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  16. inde minutatim retro contorquet et aufert
  17. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  18. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  19. astrologorum artem contra convincere tendit,
  20. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  21. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  22. denique cur nequeat semper nova luna creari
  23. ordine formarum certo certisque figuris
  24. inque dies privos aborisci quaeque creata
  25. atque alia illius reparari in parte locoque,
  26. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  27. ordine cum videas tam certo multa creari.
  28. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  29. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  30. Flora quibus mater praespargens ante viai
  31. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  32. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  33. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  34. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  35. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  36. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  37. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  38. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  39. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  40. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  41. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  42. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  43. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  44. nam cur luna queat terram secludere solis
  45. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  46. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  47. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  48. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  49. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  50. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  51. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  52. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  53. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  54. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  55. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  56. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  57. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  58. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  59. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  60. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  61. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  62. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  63. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  64. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  65. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  66. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  67. quove modo possent offecto lumine obire
  68. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  69. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  70. omnia convisunt clara loca candida luce,
  71. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  72. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  73. tollere et incertis crerint committere ventis.
  74. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  75. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  76. florida fulserunt viridanti prata colore,
  77. arboribusque datumst variis exinde per auras
  78. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  79. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  80. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  81. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  82. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  83. multa modis multis varia ratione coorta.
  84. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  85. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  86. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  87. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  88. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  89. imbribus et calido solis concreta vapore;
  90. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  91. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  92. principio genus alituum variaeque volucres
  93. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  94. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  95. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  96. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  97. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  98. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  99. crescebant uteri terram radicibus apti;
  100. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  101. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  102. convertebat ibi natura foramina terrae
  103. et sucum venis cogebat fundere apertis
  104. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  105. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  106. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  107. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  108. praebebat multa et molli lanugine abundans.