De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  2. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  3. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  4. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  5. propterea fit uti videantur dicere verum.
  6. Luna potest solis radiis percussa nitere
  7. inque dies magis id lumen convertere nobis
  8. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  9. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  10. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  11. inde minutatim retro quasi condere lumen
  12. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  13. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  14. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  15. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  16. est etiam quare proprio cum lumine possit
  17. volvier et varias splendoris reddere formas;
  18. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  19. labitur omnimodis occursans officiensque,
  20. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  21. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  22. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  23. versandoque globum variantis edere formas,
  24. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  25. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  26. inde minutatim retro contorquet et aufert
  27. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  28. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  29. astrologorum artem contra convincere tendit,
  30. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  31. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  32. denique cur nequeat semper nova luna creari
  33. ordine formarum certo certisque figuris
  34. inque dies privos aborisci quaeque creata
  35. atque alia illius reparari in parte locoque,
  36. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  37. ordine cum videas tam certo multa creari.
  38. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  39. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  40. Flora quibus mater praespargens ante viai
  41. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  42. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  43. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  44. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  45. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  46. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  47. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  48. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  49. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  50. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  51. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  52. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  53. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  54. nam cur luna queat terram secludere solis
  55. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  56. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  57. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  58. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  59. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  60. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  61. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  62. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  63. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  64. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  65. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  66. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  67. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  68. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  69. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  70. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  71. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  72. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  73. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  74. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  75. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  76. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  77. quove modo possent offecto lumine obire
  78. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  79. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  80. omnia convisunt clara loca candida luce,
  81. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  82. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  83. tollere et incertis crerint committere ventis.
  84. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  85. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  86. florida fulserunt viridanti prata colore,
  87. arboribusque datumst variis exinde per auras
  88. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  89. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  90. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  91. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  92. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  93. multa modis multis varia ratione coorta.
  94. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  95. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  96. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  97. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  98. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  99. imbribus et calido solis concreta vapore;
  100. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  101. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  102. principio genus alituum variaeque volucres
  103. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  104. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  105. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  106. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  107. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  108. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  109. crescebant uteri terram radicibus apti;
  110. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  111. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  112. convertebat ibi natura foramina terrae