De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et pariter mollem malis demittere barbam.
  2. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  3. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  4. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  5. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  6. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  7. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  8. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  9. aut quia sol idem sub terras atque superne
  10. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  11. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  12. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  13. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  14. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  15. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  16. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  17. distinet aequato caelum discrimine metas
  18. propter signiferi posituram totius orbis,
  19. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  20. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  21. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  22. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  23. aut quia crassior est certis in partibus ,
  24. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  25. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  26. propterea noctes hiberno tempore longae
  27. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  28. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  29. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  30. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  31. propterea fit uti videantur dicere verum.
  32. Luna potest solis radiis percussa nitere
  33. inque dies magis id lumen convertere nobis
  34. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  35. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  36. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  37. inde minutatim retro quasi condere lumen
  38. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  39. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  40. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  41. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  42. est etiam quare proprio cum lumine possit
  43. volvier et varias splendoris reddere formas;
  44. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  45. labitur omnimodis occursans officiensque,
  46. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  47. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  48. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  49. versandoque globum variantis edere formas,
  50. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  51. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  52. inde minutatim retro contorquet et aufert
  53. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  54. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  55. astrologorum artem contra convincere tendit,
  56. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  57. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  58. denique cur nequeat semper nova luna creari
  59. ordine formarum certo certisque figuris
  60. inque dies privos aborisci quaeque creata
  61. atque alia illius reparari in parte locoque,
  62. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  63. ordine cum videas tam certo multa creari.
  64. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  65. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  66. Flora quibus mater praespargens ante viai
  67. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  68. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  69. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  70. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  71. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  72. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  73. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  74. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  75. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  76. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  77. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  78. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  79. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  80. nam cur luna queat terram secludere solis
  81. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  82. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  83. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  84. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  85. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  86. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  87. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  88. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  89. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  90. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  91. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  92. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  93. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  94. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  95. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  96. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  97. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  98. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  99. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  100. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  101. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  102. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  103. quove modo possent offecto lumine obire
  104. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  105. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  106. omnia convisunt clara loca candida luce,
  107. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  108. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  109. tollere et incertis crerint committere ventis.
  110. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  111. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  112. florida fulserunt viridanti prata colore,
  113. arboribusque datumst variis exinde per auras
  114. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  115. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  116. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  117. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  118. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  119. multa modis multis varia ratione coorta.
  120. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  121. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  122. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  123. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  124. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  125. imbribus et calido solis concreta vapore;
  126. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  127. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  128. principio genus alituum variaeque volucres
  129. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  130. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  131. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  132. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  133. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  134. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  135. crescebant uteri terram radicibus apti;
  136. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  137. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  138. convertebat ibi natura foramina terrae
  139. et sucum venis cogebat fundere apertis
  140. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  141. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  142. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  143. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  144. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  145. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  146. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  147. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  148. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  149. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  150. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  151. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  152. simul volucres variantibus formis.
  153. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  154. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  155. mutat enim mundi naturam totius aetas
  156. ex alioque alius status excipere omnia debet
  157. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  158. omnia commutat natura et vertere cogit.
  159. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  160. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  161. sic igitur mundi naturam totius aetas
  162. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  163. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  164. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  165. conatast mira facie membrisque coorta,
  166. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  167. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  168. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  169. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  170. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  171. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  172. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  173. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  174. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  175. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  176. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  177. ut propagando possint procudere saecla;
  178. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  179. semina qua possint membris manare remissis,
  180. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  181. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  182. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  183. nec potuisse propagando procudere prolem.
  184. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  185. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  186. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  187. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  188. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  189. principio genus acre leonum saevaque saecla
  190. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  191. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  192. et genus omne quod est veterino semine partum
  193. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  194. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  195. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  196. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  197. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  198. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  199. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  200. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  201. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  202. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  203. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  204. donec ad interitum genus id natura redegit.
  205. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  206. esse queunt duplici natura et corpore bino
  207. ex alienigenis membris compacta, potestas
  208. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  209. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  210. principio circum tribus actis impiger annis
  211. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  212. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  213. post ubi equum validae vires aetate senecta
  214. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  215. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  216. officit et molli vestit lanugine malas;
  217. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  218. confieri credas Centauros posse neque esse,
  219. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  220. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  221. inter se quorum discordia membra videmus;
  222. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  223. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  224. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  225. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  226. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  227. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  228. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  229. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  230. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,