De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  2. et quibus ille modis congressus materiai
  3. fundarit terram caelum mare sidera solem
  4. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  5. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  6. quove modo genus humanum variante loquella
  7. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  8. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  9. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  10. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  11. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  12. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  13. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  14. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  15. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  16. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  17. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  18. si tamen interea mirantur qua ratione
  19. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  20. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  21. rursus in antiquas referuntur religiones
  22. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  23. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  24. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  25. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  26. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  27. principio maria ac terras caelumque tuere;
  28. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  29. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  30. una dies dabit exitio, multosque per annos
  31. sustentata ruet moles et machina mundi.
  32. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  33. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  34. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  35. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  36. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  37. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  38. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  39. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  40. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  41. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  42. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  43. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  44. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  45. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  46. sanctius et multo certa ratione magis quam
  47. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  48. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  49. religione refrenatus ne forte rearis
  50. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  51. corpore divino debere aeterna manere,
  52. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  53. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  54. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  55. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  56. inmortalia mortali sermone notantes;
  57. quae procul usque adeo divino a numine distent
  58. inque deum numero quae sint indigna videri,
  59. notitiam potius praebere ut posse putentur
  60. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  61. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  62. posse animi natura putetur consiliumque.
  63. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  64. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  65. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  66. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  67. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  68. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  69. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  70. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  71. posset et innasci quavis in parte soleret,
  72. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  73. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  74. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  75. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  76. totum posse extra corpus formamque animalem
  77. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  78. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  79. haud igitur constant divino praedita sensu,
  80. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  81. Illud item non est ut possis credere, sedes
  82. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  83. tenvis enim natura deum longeque remota
  84. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  85. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  86. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  87. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  88. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  89. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  90. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  91. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  92. praeclaram mundi naturam proptereaque
  93. adlaudabile opus divom laudare decere
  94. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  95. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  96. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  97. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  98. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  99. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  100. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  101. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  102. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  103. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  104. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  105. nam gaudere novis rebus debere videtur
  106. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  107. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  108. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  109. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  110. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  111. donec diluxit rerum genitalis origo?
  112. natus enim debet qui cumque est velle manere
  113. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  114. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  115. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  116. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  117. notities hominum divis unde insita primum est,
  118. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  119. quove modost umquam vis cognita principiorum
  120. quidque inter sese permutato ordine possent.
  121. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  122. namque ita multa modis multis primordia rerum
  123. ex infinito iam tempore percita plagis
  124. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  125. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  126. quae cumque inter se possint congressa creare,
  127. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  128. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  129. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  130. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  131. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  132. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  133. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  134. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  135. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  136. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  137. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  138. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  139. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  140. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  141. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  142. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  143. vitai causa valido consueta bidenti
  144. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  145. si non fecundas vertentes vomere glebas
  146. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  147. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  148. et tamen inter dum magno quaesita labore
  149. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  150. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  151. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  152. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  153. praeterea genus horriferum natura ferarum
  154. humanae genti infestum terraque marique
  155. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  156. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  157. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  158. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  159. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  160. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  161. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  162. cui tantum in vita restet transire malorum.
  163. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  164. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  165. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  166. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  167. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  168. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  169. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  170. Principio quoniam terrai corpus et umor
  171. aurarumque leves animae calidique vapores,
  172. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  173. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  174. debet eodem omnis mundi natura putari.
  175. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  176. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  177. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  178. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  179. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  180. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  181. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  182. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  183. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  184. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  185. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  186. principio pars terrai non nulla, perusta
  187. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  188. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  189. quas validi toto dispergunt venti.
  190. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  191. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  192. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  193. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  194. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  195. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  196. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  197. semper abundare et latices manare perennis
  198. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  199. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  200. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  201. partim quod validi verrentes aequora venti
  202. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  203. partim quod supter per terras diditur omnis;
  204. percolatur enim virus retroque remanat
  205. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  206. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  207. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  208. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  209. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  210. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  211. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  212. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  213. omnia iam resoluta forent et in versa.
  214. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  215. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  216. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  217. inrigat adsidue caelum candore recenti
  218. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  219. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  220. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  221. quod simul ac primum nubes succedere soli
  222. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  223. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  224. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  225. ut noscas splendore novo res semper egere
  226. et primum iactum fulgoris quemque perire
  227. nec ratione alia res posse in sole videri,
  228. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  229. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  230. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  231. fulguribus pingues multa caligine taedae
  232. consimili properant ratione, ardore ministro,
  233. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  234. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  235. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  236. exitium celeri celeratur origine flammae.
  237. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  238. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  239. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  240. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  241. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  242. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  243. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  244. nec sanctum numen fati protollere finis
  245. posse neque adversus naturae foedera niti?
  246. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  247. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  248. non ruere avolsos silices a montibus altis
  249. nec validas aevi vires perferre patique
  250. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  251. ex infinito quae tempore pertolerassent
  252. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  253. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  254. continet amplexu terram: si procreat ex se
  255. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  256. totum nativum mortali corpore constat.
  257. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  258. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  259. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  260. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  261. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  262. non alias alii quoque res cecinere ?
  263. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  264. aeternis famae monimentis insita florent?
  265. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  266. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  267. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  268. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  269. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  270. denique natura haec rerum ratioque repertast
  271. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  272. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  273. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  274. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  275. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  276. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  277. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  278. tanto quique magis victus fateare necessest
  279. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  280. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  281. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  282. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  283. nec ratione alia mortales esse videmur,
  284. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  285. atque illi quos a vita natura removit.
  286. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  287. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  288. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  289. dissociare intus partis, ut materiai
  290. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  291. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  292. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  293. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  294. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  295. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  296. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  297. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  298. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  299. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  300. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  301. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  302. ex infinito quae possint forte coorta
  303. corruere hanc rerum violento turbine summam
  304. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  305. nec porro natura loci spatiumque profundi
  306. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  307. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  308. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  309. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  310. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  311. quare etiam nativa necessumst confiteare
  312. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  313. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  314. inmensi validas aevi contemnere vires.
  315. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  316. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,