De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  2. posse alternis e partibus ire.
  3. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  4. diversas ire in partis inferna supernis?
  5. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  6. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  7. At nox obruit ingenti caligine terras,
  8. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  9. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  10. concussos itere et labefactos multo,
  11. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  12. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  13. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  14. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  15. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  16. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  17. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  18. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  19. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  20. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  21. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  22. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  23. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  24. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  25. semina confluere et solis reparare nitorem.
  26. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  27. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  28. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  29. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  30. tempore et inpubem molli pubescere veste
  31. et pariter mollem malis demittere barbam.
  32. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  33. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  34. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  35. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  36. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  37. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  38. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  39. aut quia sol idem sub terras atque superne
  40. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  41. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  42. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  43. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  44. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  45. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  46. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  47. distinet aequato caelum discrimine metas
  48. propter signiferi posituram totius orbis,
  49. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  50. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  51. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  52. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  53. aut quia crassior est certis in partibus ,
  54. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  55. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  56. propterea noctes hiberno tempore longae
  57. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  58. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  59. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  60. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  61. propterea fit uti videantur dicere verum.
  62. Luna potest solis radiis percussa nitere
  63. inque dies magis id lumen convertere nobis
  64. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  65. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  66. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  67. inde minutatim retro quasi condere lumen
  68. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  69. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  70. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  71. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  72. est etiam quare proprio cum lumine possit
  73. volvier et varias splendoris reddere formas;
  74. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  75. labitur omnimodis occursans officiensque,
  76. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  77. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  78. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  79. versandoque globum variantis edere formas,
  80. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  81. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  82. inde minutatim retro contorquet et aufert
  83. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  84. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  85. astrologorum artem contra convincere tendit,
  86. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  87. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  88. denique cur nequeat semper nova luna creari
  89. ordine formarum certo certisque figuris
  90. inque dies privos aborisci quaeque creata
  91. atque alia illius reparari in parte locoque,
  92. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  93. ordine cum videas tam certo multa creari.
  94. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  95. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  96. Flora quibus mater praespargens ante viai
  97. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  98. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  99. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  100. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  101. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  102. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  103. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  104. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  105. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  106. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  107. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  108. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  109. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  110. nam cur luna queat terram secludere solis
  111. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  112. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  113. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  114. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  115. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  116. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  117. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  118. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  119. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  120. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  121. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  122. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  123. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  124. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  125. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  126. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  127. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  128. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  129. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  130. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  131. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  132. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  133. quove modo possent offecto lumine obire
  134. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  135. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  136. omnia convisunt clara loca candida luce,
  137. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  138. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  139. tollere et incertis crerint committere ventis.
  140. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  141. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  142. florida fulserunt viridanti prata colore,
  143. arboribusque datumst variis exinde per auras
  144. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  145. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  146. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  147. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  148. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  149. multa modis multis varia ratione coorta.
  150. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  151. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  152. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  153. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  154. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  155. imbribus et calido solis concreta vapore;
  156. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  157. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  158. principio genus alituum variaeque volucres
  159. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  160. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  161. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  162. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  163. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  164. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  165. crescebant uteri terram radicibus apti;
  166. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  167. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  168. convertebat ibi natura foramina terrae
  169. et sucum venis cogebat fundere apertis
  170. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  171. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  172. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  173. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  174. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  175. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  176. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  177. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  178. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  179. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  180. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  181. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  182. simul volucres variantibus formis.
  183. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  184. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  185. mutat enim mundi naturam totius aetas
  186. ex alioque alius status excipere omnia debet
  187. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  188. omnia commutat natura et vertere cogit.
  189. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  190. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  191. sic igitur mundi naturam totius aetas
  192. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  193. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  194. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  195. conatast mira facie membrisque coorta,
  196. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  197. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  198. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  199. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  200. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  201. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  202. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  203. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  204. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  205. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  206. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  207. ut propagando possint procudere saecla;
  208. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  209. semina qua possint membris manare remissis,
  210. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  211. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  212. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  213. nec potuisse propagando procudere prolem.
  214. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  215. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  216. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  217. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  218. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  219. principio genus acre leonum saevaque saecla
  220. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  221. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  222. et genus omne quod est veterino semine partum
  223. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  224. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  225. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  226. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  227. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  228. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  229. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  230. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  231. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  232. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  233. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  234. donec ad interitum genus id natura redegit.
  235. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  236. esse queunt duplici natura et corpore bino
  237. ex alienigenis membris compacta, potestas
  238. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  239. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  240. principio circum tribus actis impiger annis
  241. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  242. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  243. post ubi equum validae vires aetate senecta
  244. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  245. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  246. officit et molli vestit lanugine malas;
  247. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  248. confieri credas Centauros posse neque esse,
  249. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  250. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  251. inter se quorum discordia membra videmus;
  252. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  253. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  254. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  255. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  256. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  257. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  258. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  259. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  260. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  261. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  262. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  263. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  264. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  265. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  266. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  267. multa licet simili ratione effutiat ore,
  268. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  269. fluxisse et gemmis florere arbusta
  270. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  271. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  272. et manibus totum circum se vertere caelum.
  273. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  274. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  275. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  276. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  277. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  278. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  279. non tamen inter se possunt complexa creari,
  280. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  281. foedere naturae certo discrimina servant.
  282. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  283. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  284. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  285. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  286. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  287. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  288. multaque per caelum solis volventia lustra
  289. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  290. nec robustus erat curvi moderator aratri
  291. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  292. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  293. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  294. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  295. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  296. glandiferas inter curabant corpora quercus
  297. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  298. arbita puniceo fieri matura colore,
  299. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  300. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  301. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  302. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  303. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  304. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  305. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  306. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  307. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  308. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  309. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  310. necdum res igni scibant tractare neque uti
  311. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  312. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  313. et frutices inter condebant squalida membra
  314. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  315. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  316. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  317. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  318. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  319. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  320. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  321. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  322. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  323. et manuum mira freti virtute pedumque
  324. consectabantur silvestria saecla ferarum
  325. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  326. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  327. saetigerisque pares subus silvestria membra
  328. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  329. circum se foliis ac frondibus involventes.
  330. nec plangore diem magno solemque per agros
  331. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  332. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  333. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  334. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  335. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  336. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  337. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  338. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  339. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  340. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  341. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  342. spumigeri suis adventu validique leonis
  343. atque intempesta cedebant nocte paventes
  344. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  345. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  346. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  347. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  348. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  349. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  350. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  351. at quos effugium servarat corpore adeso,
  352. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  353. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  354. donique eos vita privarant vermina saeva
  355. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  356. at non multa virum sub signis milia ducta
  357. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  358. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  359. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  360. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  361. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  362. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  363. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  364. tum penuria deinde cibi languentia leto
  365. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  366. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  367. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  368. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  369. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  370. ---
  371. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  372. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  373. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  374. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  375. et Venus inminuit viris puerique parentum
  376. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  377. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  378. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  379. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  380. vocibus et gestu cum balbe significarent
  381. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  382. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  383. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  384. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  385. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  386. At varios linguae sonitus natura subegit
  387. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  388. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  389. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  390. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  391. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  392. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  393. illis iratus petit atque infestus inurget.
  394. at catuli pantherarum scymnique leonum
  395. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  396. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  397. alituum porro genus alis omne videmus
  398. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  399. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  400. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  401. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  402. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  403. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  404. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  405. inter se fuerant, unde insita notities est
  406. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  407. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  408. cogere item pluris unus victosque domare
  409. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  410. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  411. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  412. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  413. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  414. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  415. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  416. pro vario sensu varia res voce notaret?
  417. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  418. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  419. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  420. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  421. inritata canum cum primum magna Molossum
  422. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  423. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  424. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  425. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  426. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  427. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  428. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  429. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  430. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  431. denique non hinnitus item differre videtur,
  432. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  433. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  434. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  435. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  436. postremo genus alituum variaeque volucres,
  437. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  438. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  439. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  440. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  441. et partim mutant cum tempestatibus una
  442. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  443. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  444. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  445. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  446. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  447. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  448. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  449. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  450. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  451. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  452. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  453. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  454. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  455. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  456. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  457. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  458. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  459. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  460. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  461. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  462. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  463. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  464. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  465. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  466. condere coeperunt urbis arcemque locare
  467. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  468. et pecudes et agros divisere atque dedere
  469. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  470. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  471. posterius res inventast aurumque repertum,
  472. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  473. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  474. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  475. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  476. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  477. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  478. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  479. ut fundamento stabili fortuna maneret
  480. et placidam possent opulenti degere vitam,
  481. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  482. certantes iter infestum fecere viai,
  483. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  484. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  485. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  486. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  487. ut satius multo iam sit parere quietum
  488. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  489. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  490. angustum per iter luctantes ambitionis;
  491. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  492. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  493. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  494. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  495. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  496. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  497. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  498. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  499. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  500. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  501. inde magistratum partim docuere creare
  502. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  503. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  504. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  505. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  506. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  507. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  508. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  509. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  510. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  511. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  512. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  513. qui violat factis communia foedera pacis.
  514. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  515. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  516. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  517. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  518. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  519. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  520. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  521. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  522. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  523. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  524. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  525. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  526. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  527. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  528. egregias animo facies vigilante videbant
  529. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  530. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  531. membra movere videbantur vocesque superbas
  532. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  533. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum