De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  2. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  3. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  4. posse alternis e partibus ire.
  5. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  6. diversas ire in partis inferna supernis?
  7. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  8. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  9. At nox obruit ingenti caligine terras,
  10. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  11. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  12. concussos itere et labefactos multo,
  13. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  14. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  15. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  16. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  17. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,