De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  2. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  3. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  4. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  5. alternis certo fluere alter tempore possit,
  6. qui queat aestivis solem detrudere signis
  7. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  8. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  9. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  10. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  11. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  12. posse alternis e partibus ire.
  13. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  14. diversas ire in partis inferna supernis?
  15. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  16. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  17. At nox obruit ingenti caligine terras,
  18. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  19. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  20. concussos itere et labefactos multo,
  21. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  22. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  23. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  24. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  25. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  26. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  27. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  28. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  29. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  30. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  31. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  32. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  33. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  34. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  35. semina confluere et solis reparare nitorem.
  36. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  37. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  38. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  39. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  40. tempore et inpubem molli pubescere veste
  41. et pariter mollem malis demittere barbam.
  42. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  43. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  44. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  45. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  46. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  47. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  48. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  49. aut quia sol idem sub terras atque superne
  50. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  51. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  52. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  53. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  54. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  55. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  56. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  57. distinet aequato caelum discrimine metas
  58. propter signiferi posituram totius orbis,
  59. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  60. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  61. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  62. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  63. aut quia crassior est certis in partibus ,
  64. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  65. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  66. propterea noctes hiberno tempore longae
  67. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  68. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  69. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  70. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  71. propterea fit uti videantur dicere verum.
  72. Luna potest solis radiis percussa nitere
  73. inque dies magis id lumen convertere nobis
  74. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  75. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  76. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  77. inde minutatim retro quasi condere lumen
  78. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  79. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  80. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  81. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  82. est etiam quare proprio cum lumine possit
  83. volvier et varias splendoris reddere formas;
  84. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  85. labitur omnimodis occursans officiensque,
  86. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  87. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  88. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  89. versandoque globum variantis edere formas,
  90. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  91. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  92. inde minutatim retro contorquet et aufert
  93. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  94. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  95. astrologorum artem contra convincere tendit,
  96. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  97. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  98. denique cur nequeat semper nova luna creari
  99. ordine formarum certo certisque figuris
  100. inque dies privos aborisci quaeque creata
  101. atque alia illius reparari in parte locoque,
  102. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  103. ordine cum videas tam certo multa creari.
  104. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  105. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  106. Flora quibus mater praespargens ante viai
  107. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  108. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  109. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  110. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  111. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  112. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  113. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  114. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  115. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  116. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  117. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  118. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  119. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  120. nam cur luna queat terram secludere solis
  121. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  122. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  123. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  124. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  125. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  126. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  127. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  128. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  129. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  130. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  131. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  132. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  133. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  134. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  135. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  136. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  137. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  138. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  139. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  140. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  141. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  142. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  143. quove modo possent offecto lumine obire
  144. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  145. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  146. omnia convisunt clara loca candida luce,
  147. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  148. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  149. tollere et incertis crerint committere ventis.
  150. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  151. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  152. florida fulserunt viridanti prata colore,
  153. arboribusque datumst variis exinde per auras
  154. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  155. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  156. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  157. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  158. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  159. multa modis multis varia ratione coorta.
  160. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  161. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  162. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  163. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  164. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  165. imbribus et calido solis concreta vapore;
  166. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  167. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  168. principio genus alituum variaeque volucres
  169. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  170. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  171. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  172. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  173. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  174. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  175. crescebant uteri terram radicibus apti;
  176. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  177. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  178. convertebat ibi natura foramina terrae
  179. et sucum venis cogebat fundere apertis
  180. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  181. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  182. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  183. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  184. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  185. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  186. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  187. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  188. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  189. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  190. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  191. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  192. simul volucres variantibus formis.
  193. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  194. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  195. mutat enim mundi naturam totius aetas
  196. ex alioque alius status excipere omnia debet
  197. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  198. omnia commutat natura et vertere cogit.
  199. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  200. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  201. sic igitur mundi naturam totius aetas
  202. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  203. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  204. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  205. conatast mira facie membrisque coorta,
  206. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  207. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  208. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  209. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  210. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  211. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  212. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  213. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  214. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  215. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  216. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  217. ut propagando possint procudere saecla;
  218. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  219. semina qua possint membris manare remissis,
  220. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  221. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  222. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  223. nec potuisse propagando procudere prolem.
  224. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  225. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  226. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  227. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  228. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  229. principio genus acre leonum saevaque saecla
  230. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  231. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  232. et genus omne quod est veterino semine partum
  233. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  234. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  235. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  236. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  237. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  238. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  239. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  240. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  241. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  242. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  243. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  244. donec ad interitum genus id natura redegit.
  245. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  246. esse queunt duplici natura et corpore bino
  247. ex alienigenis membris compacta, potestas
  248. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  249. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  250. principio circum tribus actis impiger annis
  251. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  252. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  253. post ubi equum validae vires aetate senecta
  254. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  255. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  256. officit et molli vestit lanugine malas;
  257. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  258. confieri credas Centauros posse neque esse,
  259. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  260. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  261. inter se quorum discordia membra videmus;
  262. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  263. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  264. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  265. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  266. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  267. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  268. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  269. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  270. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  271. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  272. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  273. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  274. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  275. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  276. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  277. multa licet simili ratione effutiat ore,
  278. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  279. fluxisse et gemmis florere arbusta
  280. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  281. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  282. et manibus totum circum se vertere caelum.
  283. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  284. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  285. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  286. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  287. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  288. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  289. non tamen inter se possunt complexa creari,
  290. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  291. foedere naturae certo discrimina servant.
  292. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  293. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  294. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  295. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  296. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  297. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  298. multaque per caelum solis volventia lustra
  299. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  300. nec robustus erat curvi moderator aratri
  301. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  302. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  303. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  304. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  305. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  306. glandiferas inter curabant corpora quercus
  307. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  308. arbita puniceo fieri matura colore,
  309. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  310. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  311. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  312. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  313. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  314. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  315. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  316. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  317. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  318. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  319. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  320. necdum res igni scibant tractare neque uti
  321. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  322. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  323. et frutices inter condebant squalida membra
  324. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  325. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  326. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  327. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  328. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  329. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  330. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  331. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  332. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  333. et manuum mira freti virtute pedumque
  334. consectabantur silvestria saecla ferarum
  335. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  336. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  337. saetigerisque pares subus silvestria membra
  338. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  339. circum se foliis ac frondibus involventes.
  340. nec plangore diem magno solemque per agros
  341. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  342. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  343. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  344. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  345. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  346. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  347. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  348. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  349. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  350. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  351. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  352. spumigeri suis adventu validique leonis
  353. atque intempesta cedebant nocte paventes
  354. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  355. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  356. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  357. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  358. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  359. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  360. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  361. at quos effugium servarat corpore adeso,
  362. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  363. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  364. donique eos vita privarant vermina saeva
  365. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  366. at non multa virum sub signis milia ducta
  367. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  368. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  369. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  370. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  371. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  372. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  373. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  374. tum penuria deinde cibi languentia leto
  375. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  376. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  377. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  378. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  379. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  380. ---
  381. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  382. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  383. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  384. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  385. et Venus inminuit viris puerique parentum
  386. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  387. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  388. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  389. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  390. vocibus et gestu cum balbe significarent
  391. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  392. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  393. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  394. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  395. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  396. At varios linguae sonitus natura subegit
  397. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  398. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  399. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  400. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  401. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  402. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  403. illis iratus petit atque infestus inurget.
  404. at catuli pantherarum scymnique leonum
  405. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  406. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  407. alituum porro genus alis omne videmus
  408. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  409. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  410. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  411. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  412. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  413. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  414. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  415. inter se fuerant, unde insita notities est
  416. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  417. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  418. cogere item pluris unus victosque domare
  419. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  420. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  421. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  422. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  423. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  424. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  425. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  426. pro vario sensu varia res voce notaret?
  427. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  428. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  429. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  430. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  431. inritata canum cum primum magna Molossum
  432. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  433. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  434. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  435. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  436. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  437. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  438. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  439. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  440. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  441. denique non hinnitus item differre videtur,
  442. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  443. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  444. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  445. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  446. postremo genus alituum variaeque volucres,
  447. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  448. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  449. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  450. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  451. et partim mutant cum tempestatibus una
  452. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  453. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  454. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  455. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  456. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  457. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  458. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  459. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  460. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  461. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  462. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  463. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  464. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  465. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  466. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  467. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  468. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  469. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  470. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  471. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  472. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  473. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  474. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  475. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  476. condere coeperunt urbis arcemque locare
  477. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  478. et pecudes et agros divisere atque dedere
  479. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  480. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  481. posterius res inventast aurumque repertum,
  482. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  483. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  484. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  485. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  486. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  487. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  488. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  489. ut fundamento stabili fortuna maneret
  490. et placidam possent opulenti degere vitam,
  491. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  492. certantes iter infestum fecere viai,
  493. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  494. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  495. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  496. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  497. ut satius multo iam sit parere quietum
  498. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  499. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  500. angustum per iter luctantes ambitionis;
  501. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  502. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  503. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  504. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  505. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  506. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  507. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  508. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  509. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  510. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  511. inde magistratum partim docuere creare
  512. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  513. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  514. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  515. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  516. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  517. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  518. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  519. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  520. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  521. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  522. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  523. qui violat factis communia foedera pacis.
  524. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  525. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  526. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  527. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  528. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  529. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  530. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  531. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  532. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  533. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  534. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  535. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  536. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  537. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  538. egregias animo facies vigilante videbant
  539. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  540. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  541. membra movere videbantur vocesque superbas
  542. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  543. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  544. subpeditabatur facies et forma manebat,
  545. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  546. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  547. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  548. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  549. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  550. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  551. praeterea caeli rationes ordine certo
  552. et varia annorum cernebant tempora verti
  553. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  554. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  555. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  556. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  557. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  558. luna dies et nox et noctis signa severa
  559. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  560. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  561. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  562. O genus infelix humanum, talia divis
  563. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  564. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  565. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  566. nec pietas ullast velatum saepe videri
  567. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  568. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  569. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  570. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  571. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  572. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  573. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  574. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  575. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  576. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  577. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  578. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  579. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  580. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  581. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  582. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  583. an divinitus aeterna donata salute
  584. perpetuo possint aevi labentia tractu
  585. inmensi validas aevi contemnere viris.
  586. praeterea cui non animus formidine divum
  587. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  588. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  589. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  590. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  591. corripiunt divum percussi membra timore,
  592. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  593. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  594. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  595. induperatorem classis super aequora verrit
  596. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  597. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  598. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  599. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  600. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  601. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  602. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  603. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  604. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  605. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  606. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  607. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  608. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  609. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  610. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  611. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  612. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  613. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  614. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  615. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  616. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  617. sive feras interficere et ditescere praeda;
  618. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  619. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  620. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  621. horribili sonitu silvas exederat altis
  622. a radicibus et terram percoxerat igni,
  623. manabat venis ferventibus in loca terrae
  624. concava conveniens argenti rivus et auri,
  625. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  626. posterius claro in terra splendere colore,
  627. tollebant nitido capti levique lepore,
  628. et simili formata videbant esse figura
  629. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  630. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  631. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  632. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  633. mucronum duci fastigia procudendo,
  634. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  635. materiemque dolare et levia radere tigna
  636. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  637. nec minus argento facere haec auroque parabant
  638. quam validi primum violentis viribus aeris,
  639. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  640. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  641. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  642. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  643. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  644. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  645. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  646. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  647. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  648. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  649. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  650. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  651. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  652. et lapides et item silvarum fragmina rami
  653. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  654. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  655. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  656. quo facilis magis est natura et copia maior.
  657. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  658. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  659. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  660. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  661. inde minutatim processit ferreus ensis
  662. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  663. et ferro coepere solum proscindere terrae
  664. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  665. et prius est armatum in equi conscendere costas
  666. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  667. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  668. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  669. et quam falciferos armatum escendere currus.