De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  2. percipiat calidis fervoribus ardor,
  3. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  4. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  5. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  6. accidere ex una scintilla incendia passim.
  7. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  8. possideat multum caecis fervoribus ignem
  9. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  10. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  11. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  12. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  13. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  14. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  15. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  16. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  17. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  18. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  19. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  20. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  21. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  22. evanescere enim rapidas illius et acris
  23. imminui supter viris, ideoque relinqui
  24. paulatim solem cum posterioribus signis,
  25. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  26. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  27. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  28. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  29. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  30. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  31. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  32. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  33. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  34. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  35. alternis certo fluere alter tempore possit,
  36. qui queat aestivis solem detrudere signis
  37. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  38. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  39. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  40. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  41. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  42. posse alternis e partibus ire.
  43. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  44. diversas ire in partis inferna supernis?
  45. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  46. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  47. At nox obruit ingenti caligine terras,
  48. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  49. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  50. concussos itere et labefactos multo,
  51. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  52. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  53. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  54. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  55. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  56. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  57. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  58. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  59. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  60. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  61. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  62. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  63. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  64. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  65. semina confluere et solis reparare nitorem.
  66. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  67. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  68. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  69. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  70. tempore et inpubem molli pubescere veste
  71. et pariter mollem malis demittere barbam.
  72. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  73. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  74. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  75. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  76. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  77. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  78. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  79. aut quia sol idem sub terras atque superne
  80. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  81. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  82. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  83. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  84. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  85. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  86. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  87. distinet aequato caelum discrimine metas
  88. propter signiferi posituram totius orbis,
  89. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  90. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  91. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  92. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  93. aut quia crassior est certis in partibus ,
  94. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  95. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  96. propterea noctes hiberno tempore longae
  97. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  98. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  99. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  100. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  101. propterea fit uti videantur dicere verum.
  102. Luna potest solis radiis percussa nitere
  103. inque dies magis id lumen convertere nobis
  104. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  105. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  106. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  107. inde minutatim retro quasi condere lumen
  108. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  109. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  110. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai