De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  2. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  3. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  4. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  5. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  6. percipiat calidis fervoribus ardor,
  7. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  8. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  9. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  10. accidere ex una scintilla incendia passim.
  11. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  12. possideat multum caecis fervoribus ignem
  13. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  14. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  15. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  16. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  17. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  18. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  19. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  20. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  21. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  22. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  23. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  24. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  25. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  26. evanescere enim rapidas illius et acris
  27. imminui supter viris, ideoque relinqui
  28. paulatim solem cum posterioribus signis,
  29. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  30. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  31. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  32. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  33. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  34. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  35. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  36. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  37. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  38. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  39. alternis certo fluere alter tempore possit,
  40. qui queat aestivis solem detrudere signis
  41. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  42. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  43. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  44. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  45. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  46. posse alternis e partibus ire.
  47. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  48. diversas ire in partis inferna supernis?
  49. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  50. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  51. At nox obruit ingenti caligine terras,
  52. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  53. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  54. concussos itere et labefactos multo,
  55. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  56. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  57. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  58. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  59. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  60. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  61. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  62. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  63. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  64. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  65. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  66. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  67. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  68. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  69. semina confluere et solis reparare nitorem.
  70. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  71. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  72. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  73. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  74. tempore et inpubem molli pubescere veste
  75. et pariter mollem malis demittere barbam.
  76. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  77. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  78. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  79. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  80. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  81. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  82. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  83. aut quia sol idem sub terras atque superne
  84. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  85. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  86. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  87. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  88. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  89. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  90. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  91. distinet aequato caelum discrimine metas
  92. propter signiferi posituram totius orbis,
  93. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  94. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  95. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  96. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  97. aut quia crassior est certis in partibus ,
  98. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  99. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  100. propterea noctes hiberno tempore longae
  101. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  102. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  103. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  104. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  105. propterea fit uti videantur dicere verum.
  106. Luna potest solis radiis percussa nitere
  107. inque dies magis id lumen convertere nobis
  108. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  109. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  110. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  111. inde minutatim retro quasi condere lumen
  112. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  113. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  114. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  115. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  116. est etiam quare proprio cum lumine possit
  117. volvier et varias splendoris reddere formas;
  118. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  119. labitur omnimodis occursans officiensque,
  120. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  121. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  122. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  123. versandoque globum variantis edere formas,
  124. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  125. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  126. inde minutatim retro contorquet et aufert
  127. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  128. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  129. astrologorum artem contra convincere tendit,
  130. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  131. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  132. denique cur nequeat semper nova luna creari
  133. ordine formarum certo certisque figuris
  134. inque dies privos aborisci quaeque creata