De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nativo primum consistere corpore creta,
  2. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  3. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  4. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  5. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  6. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  7. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  8. et quibus ille modis congressus materiai
  9. fundarit terram caelum mare sidera solem
  10. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  11. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  12. quove modo genus humanum variante loquella
  13. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  14. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  15. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  16. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  17. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  18. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  19. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  20. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  21. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  22. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  23. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  24. si tamen interea mirantur qua ratione
  25. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  26. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  27. rursus in antiquas referuntur religiones
  28. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  29. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  30. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  31. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  32. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  33. principio maria ac terras caelumque tuere;
  34. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  35. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  36. una dies dabit exitio, multosque per annos
  37. sustentata ruet moles et machina mundi.
  38. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  39. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  40. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  41. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  42. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  43. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  44. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  45. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  46. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  47. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  48. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  49. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  50. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  51. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  52. sanctius et multo certa ratione magis quam
  53. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  54. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  55. religione refrenatus ne forte rearis
  56. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  57. corpore divino debere aeterna manere,
  58. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  59. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  60. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  61. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  62. inmortalia mortali sermone notantes;
  63. quae procul usque adeo divino a numine distent
  64. inque deum numero quae sint indigna videri,
  65. notitiam potius praebere ut posse putentur
  66. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  67. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  68. posse animi natura putetur consiliumque.
  69. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  70. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  71. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  72. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  73. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  74. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  75. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  76. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  77. posset et innasci quavis in parte soleret,
  78. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  79. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  80. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  81. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  82. totum posse extra corpus formamque animalem
  83. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  84. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  85. haud igitur constant divino praedita sensu,
  86. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  87. Illud item non est ut possis credere, sedes
  88. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  89. tenvis enim natura deum longeque remota
  90. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  91. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  92. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  93. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  94. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  95. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  96. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  97. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  98. praeclaram mundi naturam proptereaque
  99. adlaudabile opus divom laudare decere
  100. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  101. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  102. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  103. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  104. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  105. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  106. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  107. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  108. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  109. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  110. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  111. nam gaudere novis rebus debere videtur
  112. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  113. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  114. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  115. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  116. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  117. donec diluxit rerum genitalis origo?
  118. natus enim debet qui cumque est velle manere
  119. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  120. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  121. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  122. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  123. notities hominum divis unde insita primum est,
  124. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  125. quove modost umquam vis cognita principiorum
  126. quidque inter sese permutato ordine possent.
  127. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  128. namque ita multa modis multis primordia rerum
  129. ex infinito iam tempore percita plagis
  130. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  131. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  132. quae cumque inter se possint congressa creare,
  133. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  134. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  135. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  136. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  137. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  138. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  139. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  140. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  141. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  142. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  143. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  144. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  145. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  146. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  147. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  148. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  149. vitai causa valido consueta bidenti
  150. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  151. si non fecundas vertentes vomere glebas
  152. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  153. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  154. et tamen inter dum magno quaesita labore
  155. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  156. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  157. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  158. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  159. praeterea genus horriferum natura ferarum
  160. humanae genti infestum terraque marique
  161. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  162. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  163. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  164. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  165. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  166. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  167. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  168. cui tantum in vita restet transire malorum.
  169. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  170. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  171. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  172. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  173. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  174. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  175. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  176. Principio quoniam terrai corpus et umor
  177. aurarumque leves animae calidique vapores,
  178. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  179. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  180. debet eodem omnis mundi natura putari.
  181. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  182. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  183. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  184. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  185. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  186. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  187. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  188. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  189. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  190. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  191. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  192. principio pars terrai non nulla, perusta
  193. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  194. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  195. quas validi toto dispergunt venti.
  196. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  197. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  198. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  199. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  200. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  201. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  202. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  203. semper abundare et latices manare perennis
  204. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  205. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  206. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  207. partim quod validi verrentes aequora venti
  208. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  209. partim quod supter per terras diditur omnis;
  210. percolatur enim virus retroque remanat
  211. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  212. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  213. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  214. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  215. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  216. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  217. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  218. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  219. omnia iam resoluta forent et in versa.
  220. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  221. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  222. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  223. inrigat adsidue caelum candore recenti
  224. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  225. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  226. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  227. quod simul ac primum nubes succedere soli
  228. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  229. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  230. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  231. ut noscas splendore novo res semper egere
  232. et primum iactum fulgoris quemque perire
  233. nec ratione alia res posse in sole videri,
  234. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  235. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  236. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  237. fulguribus pingues multa caligine taedae
  238. consimili properant ratione, ardore ministro,
  239. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  240. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  241. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  242. exitium celeri celeratur origine flammae.
  243. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  244. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  245. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  246. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  247. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  248. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  249. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  250. nec sanctum numen fati protollere finis
  251. posse neque adversus naturae foedera niti?
  252. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  253. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  254. non ruere avolsos silices a montibus altis
  255. nec validas aevi vires perferre patique
  256. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  257. ex infinito quae tempore pertolerassent
  258. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  259. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  260. continet amplexu terram: si procreat ex se
  261. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  262. totum nativum mortali corpore constat.
  263. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  264. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  265. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  266. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  267. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  268. non alias alii quoque res cecinere ?
  269. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  270. aeternis famae monimentis insita florent?
  271. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  272. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  273. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  274. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  275. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  276. denique natura haec rerum ratioque repertast
  277. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  278. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  279. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  280. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  281. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  282. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  283. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  284. tanto quique magis victus fateare necessest
  285. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  286. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  287. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  288. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  289. nec ratione alia mortales esse videmur,
  290. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  291. atque illi quos a vita natura removit.
  292. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  293. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  294. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  295. dissociare intus partis, ut materiai
  296. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  297. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  298. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  299. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  300. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  301. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  302. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  303. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  304. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  305. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  306. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  307. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  308. ex infinito quae possint forte coorta
  309. corruere hanc rerum violento turbine summam
  310. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  311. nec porro natura loci spatiumque profundi
  312. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  313. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  314. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  315. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  316. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  317. quare etiam nativa necessumst confiteare
  318. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  319. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  320. inmensi validas aevi contemnere vires.
  321. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  322. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  323. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  324. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  325. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  326. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  327. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  328. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  329. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  330. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  331. et siccare prius confidunt omnia posse
  332. quam liquor incepti possit contingere finem.
  333. tantum spirantes aequo certamine bellum
  334. magnis inter se de rebus cernere certant,
  335. cum semel interea fuerit superantior ignis
  336. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  337. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  338. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  339. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  340. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  341. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  342. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  343. obvius aeternam succepit lampada mundi
  344. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  345. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  346. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  347. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  348. ignis enim superare potest ubi materiai
  349. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  350. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  351. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  352. umor item quondam coepit superare coortus,
  353. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  354. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  355. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  356. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  357. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  358. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  359. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  360. nam certe neque consilio primordia rerum
  361. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  362. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  363. sed quia multa modis multis primordia rerum
  364. ex infinito iam tempore percita plagis
  365. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  366. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  367. quae cumque inter se possent congressa creare,
  368. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  369. omnigenus coetus et motus experiundo
  370. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  371. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  372. terrai maris et caeli generisque animantum.
  373. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  374. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  375. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  376. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  377. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  378. diffugere inde loci partes coepere paresque
  379. cum paribus iungi res et discludere mundum
  380. membraque dividere et magnas disponere partes
  381. omnigenis e principiis, discordia quorum
  382. intervalla vias conexus pondera plagas
  383. concursus motus turbabat proelia miscens
  384. propter dissimilis formas variasque figuras,
  385. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  386. nec motus inter sese dare convenientis,
  387. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  388. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  389. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  390. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  391. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  392. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  393. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  394. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  395. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  396. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  397. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  398. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  399. partibus erumpens primus se sustulit aether
  400. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  401. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  402. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  403. matutina rubent radiati lumina solis
  404. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  405. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  406. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  407. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  408. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  409. corpore concreto circum datus undique saepsit
  410. et late diffusus in omnis undique partis
  411. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  412. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  413. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  414. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  415. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  416. nec levia ut possent per summas labier oras,
  417. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  418. versent et partes ut mundi totius extent;
  419. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  420. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  421. his igitur rebus retractis terra repente,
  422. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  423. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  424. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  425. et radii solis cogebant undique terram
  426. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  427. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  428. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  429. augebat mare manando camposque natantis,
  430. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  431. corpora multa vaporis et altaque caeli
  432. densabant procul a terris fulgentia templa.
  433. sidebant campi, crescebant montibus altis
  434. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  435. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  436. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  437. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  438. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  439. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  440. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  441. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  442. atque levissimus super influit auras
  443. nec liquidum corpus turbantibus auris
  444. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  445. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  446. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  447. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  448. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  449. unum labendi conservans usque tenorem.
  450. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  451. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  452. ex utraque polum parti premere nobis
  453. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  454. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  455. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  456. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  457. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  458. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  459. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  460. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  461. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  462. passim per caeli volvunt summania templa,
  463. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  464. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  465. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  466. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  467. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  468. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  469. in variis mundis varia ratione creatis,
  470. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  471. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  472. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  473. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  474. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  475. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  476. evanescere paulatim et decrescere pondus
  477. convenit atque aliam naturam supter habere
  478. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  479. partibus mundi, quibus insita vivit.
  480. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  481. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  482. nec caput est oneri collo nec denique totum
  483. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  484. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  485. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  486. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  487. sic igitur tellus non est aliena repente
  488. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  489. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  490. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  491. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  492. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  493. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  494. partibus mundi caeloque revincta;
  495. nam communibus inter se radicibus haerent
  496. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  497. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  498. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  499. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  500. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  501. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  502. iamne vides quantum tenuis natura valere
  503. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  504. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  505. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  506. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  507. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  508. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  509. nil magnis intervallis de corpore libant
  510. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  511. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  512. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  513. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  514. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  515. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  516. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  517. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  518. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  519. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  520. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  521. per multum, specie confusa videntur
  522. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  523. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  524. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  525. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  526. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  527. scire licet perquam pauxillo posse minores
  528. esse vel exigua maioris parte brevique.
  529. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  530. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  531. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  532. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  533. Illud item non est mirandum, qua ratione
  534. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  535. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  536. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  537. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  538. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  539. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  540. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  541. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  542. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  543. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  544. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  545. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  546. percipiat calidis fervoribus ardor,
  547. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  548. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  549. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  550. accidere ex una scintilla incendia passim.
  551. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  552. possideat multum caecis fervoribus ignem
  553. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  554. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  555. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  556. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  557. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  558. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  559. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  560. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  561. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  562. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  563. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  564. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  565. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  566. evanescere enim rapidas illius et acris
  567. imminui supter viris, ideoque relinqui
  568. paulatim solem cum posterioribus signis,
  569. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  570. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  571. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  572. tanto posse minus cum signis tendere cursum.