De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil magnis intervallis de corpore libant
  2. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  3. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  4. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  5. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  6. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  7. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  8. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  9. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  10. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  11. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  12. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  13. per multum, specie confusa videntur
  14. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  15. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  16. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  17. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  18. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  19. scire licet perquam pauxillo posse minores
  20. esse vel exigua maioris parte brevique.
  21. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  22. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  23. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  24. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  25. Illud item non est mirandum, qua ratione
  26. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  27. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  28. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  29. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  30. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  31. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  32. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  33. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  34. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  35. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  36. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  37. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  38. percipiat calidis fervoribus ardor,
  39. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  40. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  41. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  42. accidere ex una scintilla incendia passim.
  43. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  44. possideat multum caecis fervoribus ignem
  45. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  46. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  47. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  48. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  49. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  50. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  51. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  52. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  53. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  54. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  55. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  56. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  57. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  58. evanescere enim rapidas illius et acris
  59. imminui supter viris, ideoque relinqui
  60. paulatim solem cum posterioribus signis,
  61. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  62. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  63. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  64. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  65. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  66. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  67. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  68. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  69. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  70. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  71. alternis certo fluere alter tempore possit,
  72. qui queat aestivis solem detrudere signis
  73. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  74. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  75. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  76. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  77. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  78. posse alternis e partibus ire.
  79. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  80. diversas ire in partis inferna supernis?
  81. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  82. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  83. At nox obruit ingenti caligine terras,
  84. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  85. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  86. concussos itere et labefactos multo,
  87. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  88. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  89. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  90. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  91. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  92. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  93. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  94. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  95. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  96. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  97. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  98. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  99. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  100. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  101. semina confluere et solis reparare nitorem.
  102. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  103. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  104. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  105. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  106. tempore et inpubem molli pubescere veste
  107. et pariter mollem malis demittere barbam.
  108. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  109. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  110. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  111. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  112. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  113. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  114. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  115. aut quia sol idem sub terras atque superne
  116. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  117. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  118. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  119. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  120. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  121. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  122. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  123. distinet aequato caelum discrimine metas
  124. propter signiferi posituram totius orbis,
  125. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  126. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  127. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  128. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  129. aut quia crassior est certis in partibus ,
  130. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  131. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  132. propterea noctes hiberno tempore longae
  133. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  134. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  135. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  136. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  137. propterea fit uti videantur dicere verum.
  138. Luna potest solis radiis percussa nitere