De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  2. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  3. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  4. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  5. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  6. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  7. iamne vides quantum tenuis natura valere
  8. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  9. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  10. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  11. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  12. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  13. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  14. nil magnis intervallis de corpore libant
  15. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  16. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  17. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  18. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  19. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  20. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  21. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  22. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  23. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  24. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  25. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  26. per multum, specie confusa videntur
  27. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  28. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  29. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  30. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  31. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  32. scire licet perquam pauxillo posse minores
  33. esse vel exigua maioris parte brevique.
  34. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  35. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  36. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  37. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  38. Illud item non est mirandum, qua ratione
  39. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  40. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  41. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  42. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  43. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  44. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  45. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  46. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  47. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  48. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  49. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  50. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  51. percipiat calidis fervoribus ardor,
  52. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  53. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  54. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  55. accidere ex una scintilla incendia passim.
  56. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  57. possideat multum caecis fervoribus ignem
  58. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  59. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  60. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  61. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  62. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  63. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  64. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  65. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  66. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  67. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  68. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  69. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  70. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  71. evanescere enim rapidas illius et acris
  72. imminui supter viris, ideoque relinqui
  73. paulatim solem cum posterioribus signis,
  74. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  75. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  76. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  77. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  78. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  79. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  80. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  81. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  82. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  83. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  84. alternis certo fluere alter tempore possit,
  85. qui queat aestivis solem detrudere signis
  86. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  87. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  88. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  89. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  90. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  91. posse alternis e partibus ire.
  92. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  93. diversas ire in partis inferna supernis?
  94. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  95. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  96. At nox obruit ingenti caligine terras,
  97. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  98. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  99. concussos itere et labefactos multo,
  100. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  101. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  102. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  103. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  104. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  105. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  106. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  107. confluere ardoris consuerunt tempore certo,