De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  2. nec caput est oneri collo nec denique totum
  3. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  4. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  5. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  6. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  7. sic igitur tellus non est aliena repente
  8. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  9. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  10. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  11. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  12. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  13. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  14. partibus mundi caeloque revincta;
  15. nam communibus inter se radicibus haerent
  16. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  17. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  18. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  19. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  20. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  21. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  22. iamne vides quantum tenuis natura valere
  23. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  24. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  25. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  26. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  27. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  28. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  29. nil magnis intervallis de corpore libant
  30. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  31. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  32. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  33. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  34. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  35. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  36. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  37. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  38. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  39. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  40. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  41. per multum, specie confusa videntur
  42. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  43. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  44. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  45. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  46. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  47. scire licet perquam pauxillo posse minores
  48. esse vel exigua maioris parte brevique.
  49. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  50. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  51. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  52. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  53. Illud item non est mirandum, qua ratione
  54. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  55. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  56. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  57. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  58. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  59. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  60. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  61. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  62. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  63. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  64. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  65. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  66. percipiat calidis fervoribus ardor,
  67. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  68. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  69. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  70. accidere ex una scintilla incendia passim.
  71. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  72. possideat multum caecis fervoribus ignem
  73. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  74. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  75. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  76. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  77. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  78. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  79. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  80. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  81. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  82. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  83. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  84. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  85. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  86. evanescere enim rapidas illius et acris
  87. imminui supter viris, ideoque relinqui
  88. paulatim solem cum posterioribus signis,
  89. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  90. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  91. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  92. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  93. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  94. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  95. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  96. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  97. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  98. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  99. alternis certo fluere alter tempore possit,
  100. qui queat aestivis solem detrudere signis
  101. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  102. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  103. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  104. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  105. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  106. posse alternis e partibus ire.
  107. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  108. diversas ire in partis inferna supernis?
  109. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  110. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  111. At nox obruit ingenti caligine terras,
  112. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  113. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  114. concussos itere et labefactos multo,
  115. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  116. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  117. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  118. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  119. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  120. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  121. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  122. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  123. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  124. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  125. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  126. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  127. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  128. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  129. semina confluere et solis reparare nitorem.
  130. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  131. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  132. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  133. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  134. tempore et inpubem molli pubescere veste
  135. et pariter mollem malis demittere barbam.
  136. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  137. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  138. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  139. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  140. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  141. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  142. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  143. aut quia sol idem sub terras atque superne
  144. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  145. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  146. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  147. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  148. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  149. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  150. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  151. distinet aequato caelum discrimine metas
  152. propter signiferi posituram totius orbis,
  153. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  154. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  155. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  156. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  157. aut quia crassior est certis in partibus ,
  158. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  159. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  160. propterea noctes hiberno tempore longae
  161. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  162. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  163. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  164. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  165. propterea fit uti videantur dicere verum.
  166. Luna potest solis radiis percussa nitere
  167. inque dies magis id lumen convertere nobis
  168. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  169. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  170. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  171. inde minutatim retro quasi condere lumen
  172. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  173. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  174. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  175. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  176. est etiam quare proprio cum lumine possit
  177. volvier et varias splendoris reddere formas;
  178. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  179. labitur omnimodis occursans officiensque,
  180. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  181. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  182. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  183. versandoque globum variantis edere formas,
  184. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  185. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  186. inde minutatim retro contorquet et aufert
  187. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  188. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  189. astrologorum artem contra convincere tendit,
  190. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  191. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  192. denique cur nequeat semper nova luna creari
  193. ordine formarum certo certisque figuris
  194. inque dies privos aborisci quaeque creata
  195. atque alia illius reparari in parte locoque,
  196. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  197. ordine cum videas tam certo multa creari.
  198. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  199. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  200. Flora quibus mater praespargens ante viai
  201. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  202. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  203. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  204. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  205. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  206. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  207. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  208. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  209. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  210. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  211. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  212. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  213. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  214. nam cur luna queat terram secludere solis
  215. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  216. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  217. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  218. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  219. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  220. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  221. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  222. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  223. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  224. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  225. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  226. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  227. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  228. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  229. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  230. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  231. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  232. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  233. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  234. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  235. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  236. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  237. quove modo possent offecto lumine obire
  238. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  239. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  240. omnia convisunt clara loca candida luce,
  241. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  242. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  243. tollere et incertis crerint committere ventis.
  244. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  245. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  246. florida fulserunt viridanti prata colore,
  247. arboribusque datumst variis exinde per auras
  248. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  249. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  250. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  251. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  252. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  253. multa modis multis varia ratione coorta.
  254. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  255. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  256. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  257. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  258. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  259. imbribus et calido solis concreta vapore;
  260. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  261. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  262. principio genus alituum variaeque volucres
  263. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  264. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  265. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  266. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  267. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  268. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  269. crescebant uteri terram radicibus apti;
  270. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  271. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  272. convertebat ibi natura foramina terrae
  273. et sucum venis cogebat fundere apertis
  274. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  275. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  276. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  277. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  278. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  279. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  280. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  281. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  282. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  283. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  284. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  285. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  286. simul volucres variantibus formis.
  287. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  288. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  289. mutat enim mundi naturam totius aetas
  290. ex alioque alius status excipere omnia debet
  291. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  292. omnia commutat natura et vertere cogit.
  293. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  294. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  295. sic igitur mundi naturam totius aetas
  296. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  297. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  298. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  299. conatast mira facie membrisque coorta,
  300. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  301. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  302. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  303. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  304. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  305. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  306. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  307. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  308. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  309. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  310. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  311. ut propagando possint procudere saecla;
  312. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  313. semina qua possint membris manare remissis,
  314. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  315. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  316. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  317. nec potuisse propagando procudere prolem.
  318. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  319. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  320. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  321. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  322. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  323. principio genus acre leonum saevaque saecla
  324. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  325. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  326. et genus omne quod est veterino semine partum
  327. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  328. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  329. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  330. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  331. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  332. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  333. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  334. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  335. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  336. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  337. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  338. donec ad interitum genus id natura redegit.
  339. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  340. esse queunt duplici natura et corpore bino
  341. ex alienigenis membris compacta, potestas
  342. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  343. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  344. principio circum tribus actis impiger annis
  345. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  346. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  347. post ubi equum validae vires aetate senecta
  348. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  349. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  350. officit et molli vestit lanugine malas;
  351. ne forte ex homine et veterino semine equorum