De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  2. nec caput est oneri collo nec denique totum
  3. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  4. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  5. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  6. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  7. sic igitur tellus non est aliena repente
  8. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  9. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  10. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  11. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  12. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  13. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  14. partibus mundi caeloque revincta;
  15. nam communibus inter se radicibus haerent
  16. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  17. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  18. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  19. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  20. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  21. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  22. iamne vides quantum tenuis natura valere
  23. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  24. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  25. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  26. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  27. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  28. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  29. nil magnis intervallis de corpore libant
  30. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  31. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  32. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  33. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  34. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  35. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  36. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  37. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  38. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  39. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  40. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  41. per multum, specie confusa videntur
  42. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  43. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  44. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  45. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  46. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  47. scire licet perquam pauxillo posse minores
  48. esse vel exigua maioris parte brevique.
  49. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  50. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  51. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  52. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  53. Illud item non est mirandum, qua ratione
  54. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  55. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  56. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  57. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  58. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  59. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  60. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  61. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  62. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  63. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  64. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  65. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  66. percipiat calidis fervoribus ardor,
  67. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  68. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  69. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  70. accidere ex una scintilla incendia passim.
  71. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  72. possideat multum caecis fervoribus ignem
  73. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  74. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  75. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  76. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  77. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  78. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  79. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  80. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  81. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  82. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  83. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  84. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  85. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  86. evanescere enim rapidas illius et acris
  87. imminui supter viris, ideoque relinqui
  88. paulatim solem cum posterioribus signis,
  89. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  90. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  91. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  92. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  93. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  94. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  95. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  96. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  97. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  98. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  99. alternis certo fluere alter tempore possit,
  100. qui queat aestivis solem detrudere signis
  101. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  102. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  103. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  104. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  105. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  106. posse alternis e partibus ire.
  107. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  108. diversas ire in partis inferna supernis?
  109. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  110. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  111. At nox obruit ingenti caligine terras,
  112. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  113. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  114. concussos itere et labefactos multo,
  115. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  116. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.