De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  2. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  3. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  4. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  5. in variis mundis varia ratione creatis,
  6. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  7. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  8. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  9. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  10. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  11. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  12. evanescere paulatim et decrescere pondus
  13. convenit atque aliam naturam supter habere
  14. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  15. partibus mundi, quibus insita vivit.
  16. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  17. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  18. nec caput est oneri collo nec denique totum
  19. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  20. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  21. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  22. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  23. sic igitur tellus non est aliena repente
  24. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  25. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  26. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  27. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  28. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  29. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  30. partibus mundi caeloque revincta;
  31. nam communibus inter se radicibus haerent
  32. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  33. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  34. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  35. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  36. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  37. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  38. iamne vides quantum tenuis natura valere
  39. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  40. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  41. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  42. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  43. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  44. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  45. nil magnis intervallis de corpore libant
  46. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  47. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  48. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  49. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  50. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  51. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  52. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  53. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  54. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  55. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  56. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  57. per multum, specie confusa videntur
  58. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  59. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  60. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  61. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  62. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  63. scire licet perquam pauxillo posse minores
  64. esse vel exigua maioris parte brevique.
  65. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  66. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  67. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  68. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  69. Illud item non est mirandum, qua ratione
  70. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  71. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  72. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  73. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  74. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  75. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  76. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  77. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  78. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  79. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  80. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  81. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  82. percipiat calidis fervoribus ardor,
  83. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  84. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  85. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  86. accidere ex una scintilla incendia passim.
  87. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  88. possideat multum caecis fervoribus ignem
  89. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  90. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  91. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  92. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  93. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  94. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  95. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  96. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  97. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  98. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  99. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  100. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  101. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  102. evanescere enim rapidas illius et acris
  103. imminui supter viris, ideoque relinqui
  104. paulatim solem cum posterioribus signis,
  105. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  106. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  107. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  108. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  109. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  110. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  111. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  112. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  113. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  114. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  115. alternis certo fluere alter tempore possit,
  116. qui queat aestivis solem detrudere signis
  117. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  118. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  119. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  120. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  121. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  122. posse alternis e partibus ire.
  123. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  124. diversas ire in partis inferna supernis?
  125. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  126. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  127. At nox obruit ingenti caligine terras,
  128. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  129. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  130. concussos itere et labefactos multo,
  131. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  132. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  133. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  134. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  135. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  136. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  137. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  138. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  139. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  140. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  141. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  142. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  143. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  144. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  145. semina confluere et solis reparare nitorem.
  146. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  147. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  148. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  149. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  150. tempore et inpubem molli pubescere veste
  151. et pariter mollem malis demittere barbam.
  152. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  153. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  154. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  155. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  156. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  157. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  158. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  159. aut quia sol idem sub terras atque superne
  160. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  161. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  162. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  163. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  164. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  165. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  166. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  167. distinet aequato caelum discrimine metas
  168. propter signiferi posituram totius orbis,
  169. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  170. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  171. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  172. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  173. aut quia crassior est certis in partibus ,
  174. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  175. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  176. propterea noctes hiberno tempore longae
  177. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  178. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  179. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  180. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  181. propterea fit uti videantur dicere verum.
  182. Luna potest solis radiis percussa nitere
  183. inque dies magis id lumen convertere nobis
  184. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  185. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  186. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  187. inde minutatim retro quasi condere lumen
  188. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  189. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  190. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  191. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  192. est etiam quare proprio cum lumine possit
  193. volvier et varias splendoris reddere formas;
  194. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  195. labitur omnimodis occursans officiensque,
  196. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  197. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  198. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  199. versandoque globum variantis edere formas,
  200. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  201. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  202. inde minutatim retro contorquet et aufert
  203. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  204. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  205. astrologorum artem contra convincere tendit,
  206. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  207. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  208. denique cur nequeat semper nova luna creari