De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  2. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  3. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  4. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  5. unum labendi conservans usque tenorem.
  6. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  7. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  8. ex utraque polum parti premere nobis
  9. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  10. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  11. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  12. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  13. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  14. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  15. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  16. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  17. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  18. passim per caeli volvunt summania templa,
  19. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  20. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  21. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  22. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  23. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  24. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  25. in variis mundis varia ratione creatis,
  26. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  27. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  28. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  29. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  30. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  31. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  32. evanescere paulatim et decrescere pondus
  33. convenit atque aliam naturam supter habere
  34. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  35. partibus mundi, quibus insita vivit.
  36. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  37. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  38. nec caput est oneri collo nec denique totum
  39. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  40. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  41. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  42. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  43. sic igitur tellus non est aliena repente
  44. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  45. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  46. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  47. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  48. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  49. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  50. partibus mundi caeloque revincta;
  51. nam communibus inter se radicibus haerent
  52. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  53. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  54. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  55. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  56. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  57. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  58. iamne vides quantum tenuis natura valere
  59. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  60. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  61. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  62. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  63. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  64. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  65. nil magnis intervallis de corpore libant
  66. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  67. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  68. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  69. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  70. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.