De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  2. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  3. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  4. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  5. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  6. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  7. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  8. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  9. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  10. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  11. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  12. quo genere in primis animi natura reperta est
  13. nativo primum consistere corpore creta,
  14. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  15. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  16. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  17. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  18. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  19. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  20. et quibus ille modis congressus materiai
  21. fundarit terram caelum mare sidera solem
  22. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  23. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  24. quove modo genus humanum variante loquella
  25. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  26. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  27. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  28. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  29. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  30. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  31. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  32. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  33. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  34. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  35. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  36. si tamen interea mirantur qua ratione
  37. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  38. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  39. rursus in antiquas referuntur religiones
  40. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  41. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  42. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  43. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  44. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  45. principio maria ac terras caelumque tuere;
  46. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  47. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  48. una dies dabit exitio, multosque per annos
  49. sustentata ruet moles et machina mundi.
  50. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  51. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  52. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  53. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  54. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  55. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  56. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  57. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  58. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  59. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  60. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  61. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  62. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  63. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  64. sanctius et multo certa ratione magis quam
  65. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  66. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  67. religione refrenatus ne forte rearis
  68. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  69. corpore divino debere aeterna manere,
  70. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  71. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  72. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  73. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  74. inmortalia mortali sermone notantes;
  75. quae procul usque adeo divino a numine distent
  76. inque deum numero quae sint indigna videri,
  77. notitiam potius praebere ut posse putentur
  78. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  79. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  80. posse animi natura putetur consiliumque.
  81. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  82. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  83. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  84. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  85. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  86. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  87. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  88. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  89. posset et innasci quavis in parte soleret,
  90. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  91. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  92. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  93. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  94. totum posse extra corpus formamque animalem
  95. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  96. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  97. haud igitur constant divino praedita sensu,
  98. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  99. Illud item non est ut possis credere, sedes
  100. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  101. tenvis enim natura deum longeque remota
  102. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  103. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  104. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  105. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  106. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  107. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  108. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  109. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  110. praeclaram mundi naturam proptereaque
  111. adlaudabile opus divom laudare decere
  112. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  113. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  114. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  115. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  116. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  117. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  118. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  119. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  120. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  121. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  122. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  123. nam gaudere novis rebus debere videtur
  124. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  125. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  126. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  127. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  128. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  129. donec diluxit rerum genitalis origo?
  130. natus enim debet qui cumque est velle manere
  131. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  132. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  133. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  134. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  135. notities hominum divis unde insita primum est,
  136. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  137. quove modost umquam vis cognita principiorum
  138. quidque inter sese permutato ordine possent.
  139. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  140. namque ita multa modis multis primordia rerum
  141. ex infinito iam tempore percita plagis
  142. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  143. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  144. quae cumque inter se possint congressa creare,
  145. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  146. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  147. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  148. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  149. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  150. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  151. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  152. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  153. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  154. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  155. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  156. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  157. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  158. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  159. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  160. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  161. vitai causa valido consueta bidenti
  162. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  163. si non fecundas vertentes vomere glebas
  164. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  165. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  166. et tamen inter dum magno quaesita labore
  167. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  168. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  169. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  170. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  171. praeterea genus horriferum natura ferarum
  172. humanae genti infestum terraque marique
  173. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  174. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  175. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  176. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  177. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  178. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  179. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  180. cui tantum in vita restet transire malorum.
  181. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  182. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  183. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  184. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  185. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  186. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  187. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  188. Principio quoniam terrai corpus et umor
  189. aurarumque leves animae calidique vapores,
  190. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  191. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  192. debet eodem omnis mundi natura putari.
  193. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  194. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  195. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  196. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  197. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  198. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  199. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  200. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  201. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  202. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  203. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  204. principio pars terrai non nulla, perusta
  205. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  206. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  207. quas validi toto dispergunt venti.
  208. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  209. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  210. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  211. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  212. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  213. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  214. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  215. semper abundare et latices manare perennis
  216. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  217. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  218. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  219. partim quod validi verrentes aequora venti
  220. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  221. partim quod supter per terras diditur omnis;
  222. percolatur enim virus retroque remanat
  223. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  224. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  225. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  226. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  227. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  228. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  229. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  230. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  231. omnia iam resoluta forent et in versa.
  232. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  233. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  234. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  235. inrigat adsidue caelum candore recenti
  236. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  237. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  238. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  239. quod simul ac primum nubes succedere soli
  240. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  241. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  242. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  243. ut noscas splendore novo res semper egere
  244. et primum iactum fulgoris quemque perire
  245. nec ratione alia res posse in sole videri,
  246. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  247. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  248. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  249. fulguribus pingues multa caligine taedae
  250. consimili properant ratione, ardore ministro,
  251. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  252. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  253. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  254. exitium celeri celeratur origine flammae.
  255. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  256. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  257. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  258. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  259. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  260. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  261. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  262. nec sanctum numen fati protollere finis
  263. posse neque adversus naturae foedera niti?
  264. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  265. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  266. non ruere avolsos silices a montibus altis
  267. nec validas aevi vires perferre patique
  268. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  269. ex infinito quae tempore pertolerassent
  270. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  271. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  272. continet amplexu terram: si procreat ex se
  273. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  274. totum nativum mortali corpore constat.
  275. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  276. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  277. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  278. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  279. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  280. non alias alii quoque res cecinere ?
  281. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  282. aeternis famae monimentis insita florent?
  283. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  284. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  285. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  286. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  287. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  288. denique natura haec rerum ratioque repertast
  289. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  290. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  291. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  292. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  293. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  294. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  295. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  296. tanto quique magis victus fateare necessest
  297. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  298. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  299. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  300. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  301. nec ratione alia mortales esse videmur,
  302. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  303. atque illi quos a vita natura removit.
  304. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  305. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  306. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  307. dissociare intus partis, ut materiai
  308. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  309. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  310. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  311. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  312. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  313. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  314. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  315. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  316. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  317. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  318. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  319. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  320. ex infinito quae possint forte coorta
  321. corruere hanc rerum violento turbine summam
  322. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  323. nec porro natura loci spatiumque profundi
  324. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  325. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  326. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  327. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  328. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  329. quare etiam nativa necessumst confiteare
  330. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  331. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  332. inmensi validas aevi contemnere vires.
  333. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  334. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  335. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  336. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  337. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  338. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  339. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  340. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  341. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  342. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  343. et siccare prius confidunt omnia posse
  344. quam liquor incepti possit contingere finem.
  345. tantum spirantes aequo certamine bellum
  346. magnis inter se de rebus cernere certant,
  347. cum semel interea fuerit superantior ignis
  348. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  349. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  350. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  351. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  352. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  353. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  354. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  355. obvius aeternam succepit lampada mundi
  356. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,