De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  2. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  3. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  4. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  5. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  6. nec levia ut possent per summas labier oras,
  7. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  8. versent et partes ut mundi totius extent;
  9. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  10. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  11. his igitur rebus retractis terra repente,
  12. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  13. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  14. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  15. et radii solis cogebant undique terram
  16. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  17. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  18. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  19. augebat mare manando camposque natantis,
  20. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  21. corpora multa vaporis et altaque caeli
  22. densabant procul a terris fulgentia templa.
  23. sidebant campi, crescebant montibus altis
  24. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  25. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  26. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  27. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  28. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  29. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  30. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  31. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  32. atque levissimus super influit auras
  33. nec liquidum corpus turbantibus auris
  34. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  35. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  36. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  37. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  38. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  39. unum labendi conservans usque tenorem.
  40. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  41. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  42. ex utraque polum parti premere nobis
  43. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  44. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  45. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  46. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  47. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  48. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  49. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  50. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  51. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  52. passim per caeli volvunt summania templa,
  53. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  54. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  55. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  56. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  57. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  58. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  59. in variis mundis varia ratione creatis,
  60. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  61. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  62. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  63. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  64. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  65. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  66. evanescere paulatim et decrescere pondus
  67. convenit atque aliam naturam supter habere
  68. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  69. partibus mundi, quibus insita vivit.
  70. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  71. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  72. nec caput est oneri collo nec denique totum
  73. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  74. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  75. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  76. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  77. sic igitur tellus non est aliena repente
  78. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  79. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  80. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  81. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  82. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  83. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  84. partibus mundi caeloque revincta;
  85. nam communibus inter se radicibus haerent
  86. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  87. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  88. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  89. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  90. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  91. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  92. iamne vides quantum tenuis natura valere
  93. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  94. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  95. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  96. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  97. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  98. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  99. nil magnis intervallis de corpore libant
  100. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  101. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  102. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  103. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  104. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  105. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  106. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  107. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  108. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  109. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  110. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  111. per multum, specie confusa videntur
  112. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  113. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  114. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  115. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  116. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  117. scire licet perquam pauxillo posse minores
  118. esse vel exigua maioris parte brevique.
  119. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  120. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  121. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  122. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  123. Illud item non est mirandum, qua ratione
  124. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  125. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  126. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  127. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  128. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  129. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  130. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  131. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  132. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  133. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  134. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  135. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  136. percipiat calidis fervoribus ardor,
  137. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  138. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  139. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  140. accidere ex una scintilla incendia passim.
  141. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  142. possideat multum caecis fervoribus ignem
  143. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  144. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  145. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  146. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  147. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  148. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  149. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  150. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  151. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  152. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  153. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  154. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  155. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  156. evanescere enim rapidas illius et acris
  157. imminui supter viris, ideoque relinqui
  158. paulatim solem cum posterioribus signis,
  159. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  160. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  161. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  162. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  163. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  164. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  165. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  166. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti