De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  2. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  3. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  4. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  5. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  6. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  7. partibus erumpens primus se sustulit aether
  8. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  9. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  10. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  11. matutina rubent radiati lumina solis
  12. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  13. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  14. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  15. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  16. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  17. corpore concreto circum datus undique saepsit
  18. et late diffusus in omnis undique partis
  19. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  20. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  21. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  22. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  23. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  24. nec levia ut possent per summas labier oras,
  25. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  26. versent et partes ut mundi totius extent;
  27. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  28. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  29. his igitur rebus retractis terra repente,
  30. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  31. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  32. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  33. et radii solis cogebant undique terram
  34. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  35. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  36. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  37. augebat mare manando camposque natantis,
  38. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  39. corpora multa vaporis et altaque caeli
  40. densabant procul a terris fulgentia templa.
  41. sidebant campi, crescebant montibus altis
  42. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  43. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  44. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  45. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  46. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  47. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  48. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  49. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  50. atque levissimus super influit auras
  51. nec liquidum corpus turbantibus auris
  52. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  53. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  54. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  55. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  56. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  57. unum labendi conservans usque tenorem.
  58. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  59. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  60. ex utraque polum parti premere nobis
  61. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  62. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  63. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  64. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  65. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  66. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  67. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  68. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  69. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  70. passim per caeli volvunt summania templa,
  71. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  72. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  73. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  74. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  75. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  76. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  77. in variis mundis varia ratione creatis,
  78. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  79. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  80. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  81. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  82. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  83. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  84. evanescere paulatim et decrescere pondus
  85. convenit atque aliam naturam supter habere
  86. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  87. partibus mundi, quibus insita vivit.
  88. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  89. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  90. nec caput est oneri collo nec denique totum
  91. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  92. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  93. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  94. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  95. sic igitur tellus non est aliena repente
  96. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  97. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  98. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  99. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  100. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  101. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  102. partibus mundi caeloque revincta;
  103. nam communibus inter se radicibus haerent
  104. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  105. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  106. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  107. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  108. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  109. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  110. iamne vides quantum tenuis natura valere
  111. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  112. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  113. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  114. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  115. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  116. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  117. nil magnis intervallis de corpore libant
  118. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  119. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  120. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  121. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  122. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  123. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  124. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  125. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  126. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  127. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  128. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  129. per multum, specie confusa videntur
  130. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  131. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  132. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  133. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  134. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  135. scire licet perquam pauxillo posse minores
  136. esse vel exigua maioris parte brevique.
  137. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  138. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  139. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  140. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  141. Illud item non est mirandum, qua ratione
  142. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  143. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  144. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  145. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  146. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  147. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  148. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  149. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  150. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  151. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  152. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  153. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  154. percipiat calidis fervoribus ardor,
  155. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  156. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  157. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  158. accidere ex una scintilla incendia passim.
  159. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  160. possideat multum caecis fervoribus ignem
  161. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  162. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  163. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  164. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  165. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  166. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  167. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  168. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  169. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  170. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  171. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  172. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  173. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  174. evanescere enim rapidas illius et acris
  175. imminui supter viris, ideoque relinqui
  176. paulatim solem cum posterioribus signis,
  177. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  178. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  179. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  180. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  181. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  182. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  183. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  184. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  185. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  186. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  187. alternis certo fluere alter tempore possit,
  188. qui queat aestivis solem detrudere signis
  189. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  190. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  191. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  192. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  193. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  194. posse alternis e partibus ire.
  195. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  196. diversas ire in partis inferna supernis?
  197. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  198. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  199. At nox obruit ingenti caligine terras,
  200. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  201. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  202. concussos itere et labefactos multo,
  203. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  204. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  205. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  206. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  207. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  208. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  209. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  210. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  211. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  212. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  213. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  214. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  215. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  216. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  217. semina confluere et solis reparare nitorem.
  218. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  219. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  220. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  221. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  222. tempore et inpubem molli pubescere veste
  223. et pariter mollem malis demittere barbam.
  224. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  225. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  226. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  227. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  228. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  229. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  230. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  231. aut quia sol idem sub terras atque superne
  232. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  233. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  234. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  235. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  236. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  237. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  238. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  239. distinet aequato caelum discrimine metas
  240. propter signiferi posituram totius orbis,
  241. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  242. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  243. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  244. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  245. aut quia crassior est certis in partibus ,
  246. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  247. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  248. propterea noctes hiberno tempore longae
  249. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  250. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  251. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  252. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  253. propterea fit uti videantur dicere verum.
  254. Luna potest solis radiis percussa nitere
  255. inque dies magis id lumen convertere nobis
  256. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  257. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  258. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  259. inde minutatim retro quasi condere lumen
  260. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  261. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  262. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  263. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  264. est etiam quare proprio cum lumine possit
  265. volvier et varias splendoris reddere formas;
  266. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  267. labitur omnimodis occursans officiensque,
  268. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  269. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  270. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  271. versandoque globum variantis edere formas,
  272. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  273. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  274. inde minutatim retro contorquet et aufert
  275. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  276. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  277. astrologorum artem contra convincere tendit,
  278. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  279. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  280. denique cur nequeat semper nova luna creari
  281. ordine formarum certo certisque figuris
  282. inque dies privos aborisci quaeque creata
  283. atque alia illius reparari in parte locoque,
  284. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  285. ordine cum videas tam certo multa creari.
  286. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  287. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  288. Flora quibus mater praespargens ante viai
  289. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  290. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  291. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  292. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  293. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  294. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  295. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  296. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  297. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  298. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  299. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  300. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  301. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  302. nam cur luna queat terram secludere solis
  303. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  304. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  305. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  306. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  307. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  308. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  309. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  310. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  311. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  312. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  313. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  314. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  315. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  316. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  317. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  318. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  319. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  320. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  321. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  322. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  323. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  324. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  325. quove modo possent offecto lumine obire
  326. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  327. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  328. omnia convisunt clara loca candida luce,
  329. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  330. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  331. tollere et incertis crerint committere ventis.
  332. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  333. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  334. florida fulserunt viridanti prata colore,
  335. arboribusque datumst variis exinde per auras
  336. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  337. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  338. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  339. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  340. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  341. multa modis multis varia ratione coorta.
  342. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  343. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  344. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  345. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  346. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  347. imbribus et calido solis concreta vapore;
  348. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  349. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  350. principio genus alituum variaeque volucres
  351. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  352. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  353. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  354. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  355. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  356. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  357. crescebant uteri terram radicibus apti;
  358. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  359. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  360. convertebat ibi natura foramina terrae
  361. et sucum venis cogebat fundere apertis
  362. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  363. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  364. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  365. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  366. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  367. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  368. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  369. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  370. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  371. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  372. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  373. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  374. simul volucres variantibus formis.
  375. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  376. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  377. mutat enim mundi naturam totius aetas
  378. ex alioque alius status excipere omnia debet
  379. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  380. omnia commutat natura et vertere cogit.
  381. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  382. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  383. sic igitur mundi naturam totius aetas
  384. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  385. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  386. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  387. conatast mira facie membrisque coorta,
  388. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  389. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  390. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  391. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  392. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  393. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  394. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  395. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  396. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  397. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  398. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  399. ut propagando possint procudere saecla;
  400. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  401. semina qua possint membris manare remissis,
  402. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  403. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  404. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  405. nec potuisse propagando procudere prolem.
  406. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  407. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  408. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  409. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  410. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  411. principio genus acre leonum saevaque saecla
  412. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  413. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  414. et genus omne quod est veterino semine partum
  415. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  416. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  417. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  418. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  419. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  420. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  421. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  422. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  423. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  424. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  425. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  426. donec ad interitum genus id natura redegit.
  427. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  428. esse queunt duplici natura et corpore bino
  429. ex alienigenis membris compacta, potestas
  430. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  431. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  432. principio circum tribus actis impiger annis
  433. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  434. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  435. post ubi equum validae vires aetate senecta
  436. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  437. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  438. officit et molli vestit lanugine malas;
  439. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  440. confieri credas Centauros posse neque esse,
  441. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  442. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  443. inter se quorum discordia membra videmus;
  444. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  445. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  446. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  447. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  448. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  449. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  450. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  451. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  452. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  453. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  454. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  455. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  456. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  457. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  458. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  459. multa licet simili ratione effutiat ore,
  460. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  461. fluxisse et gemmis florere arbusta
  462. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  463. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  464. et manibus totum circum se vertere caelum.
  465. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  466. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  467. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  468. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  469. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  470. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  471. non tamen inter se possunt complexa creari,
  472. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  473. foedere naturae certo discrimina servant.
  474. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  475. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  476. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  477. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  478. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  479. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  480. multaque per caelum solis volventia lustra
  481. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  482. nec robustus erat curvi moderator aratri
  483. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  484. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  485. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  486. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  487. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  488. glandiferas inter curabant corpora quercus
  489. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  490. arbita puniceo fieri matura colore,
  491. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  492. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  493. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  494. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  495. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  496. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  497. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  498. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  499. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  500. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  501. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  502. necdum res igni scibant tractare neque uti
  503. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  504. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  505. et frutices inter condebant squalida membra
  506. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  507. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  508. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  509. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  510. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  511. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  512. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  513. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  514. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  515. et manuum mira freti virtute pedumque
  516. consectabantur silvestria saecla ferarum
  517. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  518. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  519. saetigerisque pares subus silvestria membra
  520. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  521. circum se foliis ac frondibus involventes.
  522. nec plangore diem magno solemque per agros
  523. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  524. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  525. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  526. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  527. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  528. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  529. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  530. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  531. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  532. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  533. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  534. spumigeri suis adventu validique leonis
  535. atque intempesta cedebant nocte paventes
  536. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  537. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  538. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  539. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  540. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  541. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  542. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  543. at quos effugium servarat corpore adeso,
  544. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  545. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  546. donique eos vita privarant vermina saeva
  547. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  548. at non multa virum sub signis milia ducta
  549. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  550. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  551. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  552. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  553. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  554. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  555. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  556. tum penuria deinde cibi languentia leto
  557. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  558. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  559. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  560. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  561. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  562. ---
  563. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  564. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  565. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  566. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  567. et Venus inminuit viris puerique parentum
  568. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  569. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  570. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  571. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  572. vocibus et gestu cum balbe significarent
  573. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  574. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,