De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. intervalla vias conexus pondera plagas
  2. concursus motus turbabat proelia miscens
  3. propter dissimilis formas variasque figuras,
  4. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  5. nec motus inter sese dare convenientis,
  6. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  7. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  8. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  9. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  10. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  11. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  12. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  13. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  14. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  15. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  16. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  17. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  18. partibus erumpens primus se sustulit aether
  19. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  20. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  21. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  22. matutina rubent radiati lumina solis
  23. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  24. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  25. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  26. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  27. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  28. corpore concreto circum datus undique saepsit
  29. et late diffusus in omnis undique partis
  30. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  31. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  32. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  33. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  34. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  35. nec levia ut possent per summas labier oras,
  36. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  37. versent et partes ut mundi totius extent;
  38. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  39. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  40. his igitur rebus retractis terra repente,
  41. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  42. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  43. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  44. et radii solis cogebant undique terram
  45. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  46. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  47. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  48. augebat mare manando camposque natantis,
  49. et tanto magis illa foras elapsa volabant